OCR
305 | 17 302305. To JAMES WIMPFELING. Gouda MS. 1323, f. 25. Basle. De Copia f. 73 v°. 21 September 1514. [The best text is again that of the Gouda MS. ; but I have discarded its somewhat barbarous orthography in favour of that of B, except in the date and in contemporary proper names.] DESIDERIVS ERASMVS IACOBO WIMPHILINGO, GERMANVS GERMANO, THEOLOGVS THEOLOGO, LITERARVM SCIENTISSIMO LITERARVM SITIENTISSIMVS SALVTEM DICIT. Qvip ais, mi Wimphilinge? Itane tu vocas istud, boui clitellas, quod tibi potissimum ad nos scribendi datum est negocium? At mihi plane videtur illud, quod Graeci dicunt raporpualdpevoi, Tòv imrrov cis Tov, Nam cuius humeris aptius ista sedisset sarcina, aut cui rectius hoc muneris delegare poterat Argentinensis illa sodalitas (sic enim tu vocas) non literatissima modo sed et humanissima, quam Wimphelingo, cum bonarum literarum apud suos facile principi, tum omnis humanitatis antistiti? Neque vero commissurus eram vt vos anteuerteretis officio literarum, ni labor hic recognoscendi locupletandique meas annotationes, quasin Nouum scripsimus Testamentum, ita totum me sibi affixum ae veluti pistrino alligatum haberet, vt vix etiam capiendi cibi suppetat ocium. Non enim vsqueadeo stupidus est Erasmus vt tam inauditam in se benignitatem non intelligat, neque tam obliuiosus vt non meminerit, neque tam inciuilis vt dissimulet, neque tam ingratus vt non pro virili conetur respon- r5 dere. Nam quoties mihi venit in mentem tam celebris eruditissimorum hominum coetus, quam obuiis, vt aiunt, vlnis me nouum hospitem exceperit, quam singulari consuetudinis iucunditate fessum refecerit, quanta benignitate fouerit, quanto studio germanum suum complexus sit, quanto candore quamque amice suspexerit etiam hune 20 homuncionem longe positum infra mediocritatem, quibus ornarit, immo pene onerarit, officiis, quam hospitaliter dimiserit, quam officiose produxerit, partim apud me pudore quodam suffundor, quippe mihi conscius quam istis tam magnificis officiis non respondeat nostra tenuitas et curta, quemadmodum ait Persius, domi suppellex ; partim 25 Germaniae nostrae gratulor, quae tam multos, tam eximios gignat et alat viros, non solum omni doctrinae genere praecellentes verumetiam pari morum integritate parique modestia praeditos. Quin et ipse mihi (cur enim non effundam in sinum tuum affectus meos ?) nonnihil placeo blandiorque, quod viris longe probatissimis 3° n Hi o 3. Taporuafbpevor . . . 4. mediov B: Hic Greca a. 13. in se add. B. 17. hominum add. 8. 25. B: Parsius a. 25. Persius] 4. 52. ALLEN II Cc