OCR Output

305 | 17
302305. To JAMES WIMPFELING.

Gouda MS. 1323, f. 25. Basle.
De Copia f. 73 v°. 21 September 1514.

[The best text is again that of the Gouda MS. ; but I have discarded its some¬
what barbarous orthography in favour of that of B, except in the date and in
contemporary proper names.]

DESIDERIVS ERASMVS IACOBO WIMPHILINGO, GERMANVS GERMANO,
THEOLOGVS THEOLOGO, LITERARVM SCIENTISSIMO LITERARVM
SITIENTISSIMVS SALVTEM DICIT.

Qvip ais, mi Wimphilinge? Itane tu vocas istud, boui clitellas,
quod tibi potissimum ad nos scribendi datum est negocium? At
mihi plane videtur illud, quod Graeci dicunt raporpualdpevoi, Tòv imrrov
cis Tov, Nam cuius humeris aptius ista sedisset sarcina, aut cui
rectius hoc muneris delegare poterat Argentinensis illa sodalitas (sic
enim tu vocas) non literatissima modo sed et humanissima, quam
Wimphelingo, cum bonarum literarum apud suos facile principi, tum
omnis humanitatis antistiti? Neque vero commissurus eram vt vos
anteuerteretis officio literarum, ni labor hic recognoscendi locuple¬
tandique meas annotationes, quasin Nouum scripsimus Testamentum,
ita totum me sibi affixum ae veluti pistrino alligatum haberet, vt
vix etiam capiendi cibi suppetat ocium. Non enim vsqueadeo
stupidus est Erasmus vt tam inauditam in se benignitatem non in¬
telligat, neque tam obliuiosus vt non meminerit, neque tam inciuilis
vt dissimulet, neque tam ingratus vt non pro virili conetur respon- r5
dere. Nam quoties mihi venit in mentem tam celebris eruditissimo¬
rum hominum coetus, quam obuiis, vt aiunt, vlnis me nouum
hospitem exceperit, quam singulari consuetudinis iucunditate fessum
refecerit, quanta benignitate fouerit, quanto studio germanum suum
complexus sit, quanto candore quamque amice suspexerit etiam hune 20
homuncionem longe positum infra mediocritatem, quibus ornarit,
immo pene onerarit, officiis, quam hospitaliter dimiserit, quam officiose
produxerit, partim apud me pudore quodam suffundor, quippe mihi
conscius quam istis tam magnificis officiis non respondeat nostra
tenuitas et curta, quemadmodum ait Persius, domi suppellex ; partim 25
Germaniae nostrae gratulor, quae tam multos, tam eximios gignat et
alat viros, non solum omni doctrinae genere praecellentes verum¬
etiam pari morum integritate parique modestia praeditos.

Quin et ipse mihi (cur enim non effundam in sinum tuum affectus
meos ?) nonnihil placeo blandiorque, quod viris longe probatissimis 3°

n

Hi

o

3. Taporuafbpevor . . . 4. mediov B: Hic Greca a. 13. in se add. B.
17. hominum add. 8. 25. B: Parsius a.

25. Persius] 4. 52.

ALLEN II Cc