Salta al contenuto principale
mobile

Nainuwa

  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen
LoginRegistra
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Anteprima
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Anteprima
  • PDF
  • Mostra i metadati
  • Mostra collegamento permanente
Pagine in totale
645
Collezione
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0033
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Pagina 34 [34]
  • Anteprima
  • Mostra collegamento permanente
  • JPG
  • TIFF
  • Precedente
  • Seguente
edr_000026/0033

OCR

12 LETTERS OF ERASMUS [sea Nam tua arbitror refert scire quid de absente vulgo senciant homines. 15 Itaque primum scito Moriam tuam multum omnino turbarum excitauisse, idque inter tui nominis pridem studiosissimos. Quis enim non candide faueat isti pectori, quod sibi Musae, quod philosophia sibi, quod theologia gratissimum sibi delegit hospicium ? Nec defuerunt tamen, vti et nune non desunt, qui rem gnauiter 20 excusarint; sed qui omnibus numeris probauerint, ii sane fuere perpauci. Quid enim? inquiunt. Eciam si verissima scripserit, nonne demenciae est nihil aliud se fatigando quam odium querere ? Nonne stultum sit, si vel optimam agas fabulam, quam nemo spectet inoffensus quaque plurimi vehementer offendantur? Iam vero 25 theologorum ordinem, quem tantopere expedit non contemni a plebe, quid profuit, immo vero quantum oberit, tam acriter suggillasse? vt donemus interim vera (te) de quibusdam dixisse. Preterea de Christo vitaque beata, an hoc piae ferant aures, quod illi stulticiam tribuat, hanc nihil aliud dicat futuram quam demen30 ciae quiddam ? Neque enim quod falsum est, id solum scandalo esse constat; sed quicquid infirmis fratribus possit esse ruinae occasio, pro quibus aeque ac pro magnis sophis animam suam impendit Christus. Multa in plerisque conciliis damnata fuisse eiusmodi, alioqui verissima (id quod de concilio Constanciensi manifestum est), 35 Iohannes Gerson doctor praeclarus affirmat. Equidem, mi Erasme charissime, quid ego iis argumentis responderim longum foret narrare; certe nunquam obmutui, nunquam cessaui quod e re tua esse censuerim sagaciter animaduertere, non modo quid illi de te loquantur, vt amusi, ita neutiquam mali, verumeciam quid pessimus 40 quisque effuciat, quo possit vel coram ab amicis vel abs te absente litteris refelli. Neque eo confugias velim, Quidnam ad me pertinet quod blaterones isti illitterati ac barbari obstrepunt? Mihi ad conscientiam abunde sat est doctissimis quibusque me meaque probari, tametsi ab 45 iis qui damnant numero superatis. Quid enim vetuit et parum litteratos, ne dicam barbaros, tuam eruditionem admirari, praedicare 1g. scire a: resciscere By. 16. excitasse By. pridem aß : olim y. To. etaB: Nec y. non a: minime By. 20. excusauerint By. probarint By. fuerunt By. 24. vehementer om. By. 31. constat om. By. 33. Multaque By. consiliis a. 34. consilio a, manifestum est Iohannes om. By. RSS affirmat a: quique eius pars magna fuerit, affirmet By. 37. cessaui B2: cessi aßly. ea: ex BY. 88. sagaciter om. By. UI ii By. 42. Quidnam a: quid By. quod a : quidnam py. 43. obstrepunt a: moleste obstrepent By. Mihi quidem ad By, 44. satis By. quibusdam By. etsi By. 45. damnent By, 22, demenciae] Cf. Sall. Tug. 3. 3. 29. illi] LB. iv. 408 a. hance] LB. iv. 500 A.

Structural

Custom

Image Metadata

Larghezza dell'immagine
1593 px
Altezza dell'immagine
2660 px
Resolutione dell imagine
300 px/inch
Dimensione del file originale
982.51 KB
Collegamento dell'JPG
edr_000026/0033.jpg
Collegamento dell'OCR
edr_000026/0033.ocr

Nainuwa

LoginRegistra

Accesso utente

CAPTCHA
Questa domanda è un test per verificare che tu sia un visitatore umano e per impedire inserimenti di spam automatici.
Ho dimenticato la mia password
  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen