OCR Output

12 LETTERS OF ERASMUS [sea

Nam tua arbitror refert scire quid de absente vulgo senciant
homines.

15 Itaque primum scito Moriam tuam multum omnino turbarum
excitauisse, idque inter tui nominis pridem studiosissimos. Quis
enim non candide faueat isti pectori, quod sibi Musae, quod philo¬
sophia sibi, quod theologia gratissimum sibi delegit hospicium ?
Nec defuerunt tamen, vti et nune non desunt, qui rem gnauiter

20 excusarint; sed qui omnibus numeris probauerint, ii sane fuere
perpauci. Quid enim? inquiunt. Eciam si verissima scripserit,
nonne demenciae est nihil aliud se fatigando quam odium querere ?
Nonne stultum sit, si vel optimam agas fabulam, quam nemo spectet
inoffensus quaque plurimi vehementer offendantur? Iam vero

25 theologorum ordinem, quem tantopere expedit non contemni
a plebe, quid profuit, immo vero quantum oberit, tam acriter
suggillasse? vt donemus interim vera (te) de quibusdam dixisse.
Preterea de Christo vitaque beata, an hoc piae ferant aures, quod
illi stulticiam tribuat, hanc nihil aliud dicat futuram quam demen¬

30 ciae quiddam ? Neque enim quod falsum est, id solum scandalo esse
constat; sed quicquid infirmis fratribus possit esse ruinae occasio,
pro quibus aeque ac pro magnis sophis animam suam impendit
Christus. Multa in plerisque conciliis damnata fuisse eiusmodi,
alioqui verissima (id quod de concilio Constanciensi manifestum est),

35 Iohannes Gerson doctor praeclarus affirmat. Equidem, mi Erasme
charissime, quid ego iis argumentis responderim longum foret
narrare; certe nunquam obmutui, nunquam cessaui quod e re tua
esse censuerim sagaciter animaduertere, non modo quid illi de te
loquantur, vt amusi, ita neutiquam mali, verumeciam quid pessimus

40 quisque effuciat, quo possit vel coram ab amicis vel abs te absente
litteris refelli.

Neque eo confugias velim, Quidnam ad me pertinet quod blate¬
rones isti illitterati ac barbari obstrepunt? Mihi ad conscientiam
abunde sat est doctissimis quibusque me meaque probari, tametsi ab

45 iis qui damnant numero superatis. Quid enim vetuit et parum
litteratos, ne dicam barbaros, tuam eruditionem admirari, praedicare

1g. scire a: resciscere By. 16. excitasse By. pridem aß : olim y.
To. etaB: Nec y. non a: minime By. 20. excusauerint By. probarint
By. fuerunt By. 24. vehementer om. By. 31. constat om. By.
33. Multaque By. consiliis a. 34. consilio a, manifestum est Iohannes
om. By. RSS affirmat a: quique eius pars magna fuerit, affirmet By.
37. cessaui B2: cessi aßly. ea: ex BY. 88. sagaciter om. By. UI
ii By. 42. Quidnam a: quid By. quod a : quidnam py. 43. obstrepunt
a: moleste obstrepent By. Mihi quidem ad By, 44. satis By. qui¬
busdam By. etsi By. 45. damnent By,

22, demenciae] Cf. Sall. Tug. 3. 3. 29. illi] LB. iv. 408 a.

hance] LB. iv. 500 A.