Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000026/0000

MB_026_B_005

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
645
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000026/0025
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 26 [26]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000026/0025

OCR

2 LETTERS OF ERASMUS [1514 interpretatione, tametsi Graeculus ille Romani carminis sententiam saepenumero non assequitur. Addidimus et scholia, perbreuia quidem 5 illa, sed aliquanto commodiora, ni fallor, iis commentariis quibus duo quidam opusculum hoc contaminauerant; quorum alter insulsissime rhetoricatur, homo ipsa infantior infantia, alter ineptissime philosophatur, vterque ovdey mpòs ¿ros loquitur. Porro cuius autoris sit hoc opus et vtrum vnius an plurium, non admodum referre puto ; 10 Catonis ob id tantum arbitror dici, quod sententias habeat Catone dignas. Adiecimus his Mimos Publianos falso inscriptos Senecae prouerbia. Atque his quoque castigatis (offendimus enim deprauatissimos) adscripsimus breuissima scholia, reiectis iis quae perperam erant admixta ex aliorum libris, tum appositis aliquot ex Aulo Gellio 15 et Senecae controuersiis. Sed interim clamabit vitilitigator aliquis, Hui, theologum in tam friuolis versari nugis? Primum ego nihil fastidiendum duco, quantumuis humile, quod ad bonas pertineat literas, nedum hosce versus tanta Romani sermonis mundicie tamque ad bonos mores con20 ducibiles. Quamquam cur me pudeat in hoc genere pauculas horas collocare, in quo non pauci scriptores Graeci non mediocri cum laude sunt versati? Nam extant et hodie Theognidis sententiae, Phocylidis et Pythagorae praecepta non abs re aurea dicta. Denique si mihi indecorum esse volunt emendasse haec tam humilia et ex25 planasse, multo foedius erit eadem et deprauata fuisse et (quod ex ipsorum liquet commentariis) ista tam puerilia non intellecta fuisse ab iis viris qui se nihil nescire putant. Nam Publii Mimos quis contemnat, quos Aulus Gellius lepidissimos, Seneca disertissimos vocat, cuiusque sententias, vt idem testatur, non piguit summos 30 etiam rhetores aemulari? Addidimus et Septem Sapientum celebria dicta et Hominis Christiani Institutum, quod nos carmine dilucido magis quam elaborato sumus interpretati, conscriptum antea sermone Britannico a Iohanne Coleto, quo viro non alium habet mea quidem sententia florentissimum Anglorum imperium vel magis pium vel 35 qui Christum verius sapiat. Hoe quicquid est laboris tibi nuncupandum duximus, mi Neui ornatissime, simul vt habeas quod tuis praelegi cures alumnis, quos nulla neque litterarum neque morum barbarie sinis infici, simul vt 14. Aulo Gellio a: Auli Gellii noctibus £. 18. pertinet e. 21. non pauci ay : pauci £. 32. antea add. y. 34. florentissimum add. B. number of the Latin classics, includ- Anthology. His version of Cato was ing the Disticha attributed to Cato; published by Aldus in Feb. 1493. often very imperfectly. See Ovidi 28. Gellius] 17. 14. 3. Heroides, ed. Palmer, 1898, chap. 3. He Seneca] Controu. 7. 3. 9; ef. ibid. is more famous as the editor of the MSI i

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1576 px
Image height
2651 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
979.05 KB
Permalink to jpg
edr_000026/0025.jpg
Permalink to ocr
edr_000026/0025.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit