interpretatione, tametsi Graeculus ille Romani carminis sententiam
saepenumero non assequitur. Addidimus et scholia, perbreuia quidem
5 illa, sed aliquanto commodiora, ni fallor, iis commentariis quibus
duo quidam opusculum hoc contaminauerant; quorum alter in¬
sulsissime rhetoricatur, homo ipsa infantior infantia, alter ineptissime
philosophatur, vterque ovdey mpòs ¿ros loquitur. Porro cuius autoris
sit hoc opus et vtrum vnius an plurium, non admodum referre puto ;
10 Catonis ob id tantum arbitror dici, quod sententias habeat Catone
dignas. Adiecimus his Mimos Publianos falso inscriptos Senecae
prouerbia. Atque his quoque castigatis (offendimus enim deprauatis¬
simos) adscripsimus breuissima scholia, reiectis iis quae perperam
erant admixta ex aliorum libris, tum appositis aliquot ex Aulo Gellio
15 et Senecae controuersiis.
Sed interim clamabit vitilitigator aliquis, Hui, theologum in tam
friuolis versari nugis? Primum ego nihil fastidiendum duco, quan¬
tumuis humile, quod ad bonas pertineat literas, nedum hosce versus
tanta Romani sermonis mundicie tamque ad bonos mores con¬
20 ducibiles. Quamquam cur me pudeat in hoc genere pauculas horas
collocare, in quo non pauci scriptores Graeci non mediocri cum
laude sunt versati? Nam extant et hodie Theognidis sententiae,
Phocylidis et Pythagorae praecepta non abs re aurea dicta. Denique
si mihi indecorum esse volunt emendasse haec tam humilia et ex¬
25 planasse, multo foedius erit eadem et deprauata fuisse et (quod ex
ipsorum liquet commentariis) ista tam puerilia non intellecta fuisse
ab iis viris qui se nihil nescire putant. Nam Publii Mimos quis
contemnat, quos Aulus Gellius lepidissimos, Seneca disertissimos
vocat, cuiusque sententias, vt idem testatur, non piguit summos
30 etiam rhetores aemulari? Addidimus et Septem Sapientum celebria
dicta et Hominis Christiani Institutum, quod nos carmine dilucido
magis quam elaborato sumus interpretati, conscriptum antea sermone
Britannico a Iohanne Coleto, quo viro non alium habet mea quidem
sententia florentissimum Anglorum imperium vel magis pium vel
35 qui Christum verius sapiat.
Hoe quicquid est laboris tibi nuncupandum duximus, mi Neui
ornatissime, simul vt habeas quod tuis praelegi cures alumnis, quos
nulla neque litterarum neque morum barbarie sinis infici, simul vt