solito vti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis
et in vita et in doctrina, ostendi cultum quo vti statuissem.
Rogaui an in Anglia conueniret. Probauit, atque ita in publicum
195 prodii. Statim admonitus sum ab aliis amicis eum cultum in
Anglia ferri non posse, vt celarem potius. Celaui; et quoniam
non potest ita celari quin aliquando deprehensus scandalum
pariat, reposui in scrinio et vetere summi Pontificis autoritate sum
vsus vsque adhue. Excommunicant Pontificiae leges eum qui
200 religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur.
Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer ; deinde coactus deposui
in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim
vti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio
ipsa gignebat.
Habes vniuersam vitae meae rationem, habes meum consilium.
Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed
in Hollandia quid agam non video. Scio non conuenturum
cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo.
Redibo senex et canus, qui iuuenis exiui, redibo valetudinarius;
210 exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis
honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod
polliceris oficium tuum in quaerenda sede, vbi cum maximo, vt
scribis, viuam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi
forte collocabis me apud monachas aliquas, vt seruiam mulieribus,
215qui nec archiepiscopis nec regibus vnquam seruire volui.
Emolumentum nihil moror; neque enim studeo ditescere, modo
tantum sit fortunae vt valetudini et ocio litterarum suppetat,
et viuam nulli grauis. Atque vtinam liceat hisce de rebus coram
inter nos commentari; nam litteris nec satis commode nec satis
220 tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen
aberrarant, vt nisi ipse casu me in arcem hane contulissem,
nunquam fuerim visurus; et accepi iam a compluribus ante in¬
spectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoueris
vbi locorum sim et nuncium nactus sis fidissimum. Peto nune
192. domum aB5: demum y. primae om. a. 196. potius add.8. quoniam
aß: quando y. 197. ita om. að. 198. in om. ad. vetere aby: veteri È.
summi om. 6. 199. vsque add. y. 200. liberius ay: securius 8. 202. quia
aß: quiy. ipse y: ipsoað. maluero a. 206. quod aßò: quid y. videro
Byd: video a, 209. Redibo om. y. zio. etom. a. maximis aBd: maximo y.
212, quaerenda aò : querenda B : inquirenda y. vbi 85: vtia:idquey. W
ayd: vti B. 213. viuam emolumento aB3 : meo commodo y. quid id sit y.
coniectare aBy: cogitare ô. 214. Vi ay: et Bd. 215. nec post qui om. ù.
vnquam om.. volui aBy: nolui è. 216. Emolumentum y3: Emolimentum a:
Emolumenta 8. neque enim 63: nequea: nec y. 217. et 83: vt ay. 219. inter
nos om. Bò. satis om. 6. 220, tute y. certissimos ad: certissimum 8.
221, aberrarant ad: aberrarunt By. 222, et aBd: acy. compluribus aBy:
pluribus 6. ante add. B. 223. ni, aliter nisi B. cognoueris yd : ggnoueris
a: cognoris 8, 224. locorum om. 5. fidissimum af : fidelissimum yo.