quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, vt nullam
religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini
dominus Ioannes Coletus, diui Pauli Decanus, vir qui summam
140 doctrinam cum admirabili pietate copulauit, magnae apud omnes
autoritatis Is me sic amat, id quod sciunt omnes, vt cum
nemine viuat libentius quam mecum; vt omittam alios innumeros,
ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.
Iam vt de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te
145 legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflam¬
matos; nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid boni per
me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum
an videris nescio. Est quidem prophanum, sed ad omnem doctri¬
nam vtilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus
150 ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia, quod
inscripsi Coleto meo, opus vtilissimum concionaturis; at ista
contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt litteras. His duobus
annis praeter alia multa castigaui diui Hieronymi Epistolas;
adulterina et subdititia obelis iugulaui, obscura scholiis illustraui.
155 Ex Graecorum et antiquorum codicum collatione castigaui totum
Nouum Testamentum, et supra mille loca annotaui non sine
fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi,
quos absoluam, vbi haec edidero. Nam mihi decretum est in
sacris immori litteris. In hisce rebus colloco ocium meum et
160 negocium. In his magni viri dicunt me valere quod alii non
valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. Cum tam
multis doctis et grauibus viris habui consuetudinem, et hic et
in Italia et in Gallia, neminem adhuc repperi qui mihi consuluerit
vt ad vos me reciperem, aut qui hoc iudicauerit melius. Quin
165 et ipse foelicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te
praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens vt
138. prae hac add. y. contempturus 873: contemplaturus a.
139. Ioannes aßô : Iohannes y. 140. copulauit 86: collocauit ay. 141. id
quod Byà : idque a. 143. et post molestus om. y. 144. vb om. B. meis
om È. aliquid £ : aliqua ayò. Encheridion a. 145. sese aBy: se à.
146. si... 147. dono om. ay. 147. contigit 8: contingit ò. 149. laboribus
ac add. y. 150. verborumque aBô : et verborum y. 151. concionaturis
aBò : concionatoribus y. 153. diui om. ayò. Hieronymi yò: Hieronimi £ :
Hieromi a. 154. obscura ... illustraui om. y. 156. et aBd: ac y.
supra ad: super By’: supy'. 157. incepia: incoepi y: coepi ô. 158. quos
Bò : quas ay. in om. B. 159. immori Byù : immorari a. et negocium
om. y. 160. his ay: iis 63. 161. valeant aBy: valent è. sum yò: sim a.
163. repperi aBô: recepi 7. consuluerit ay: consuleret 5. 164. iudicauerit
ayò : iudicarit £. Quin By5: Cum a. 165. Wernerus 8: Wacerus (?) a:
Wercerus 5: Vuittenherus y. 166. erat dissuadere a83 : est dicere y.