566 LETTERS OF ERASMUS [1514
generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia
25 receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel
suscepto vitae genere desciscere, decreueram et hanc infoelicitatis
meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus
infortunatum esse. At hoc vnum caeteris omnibus grauius semper
duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem a quo cum
zo animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caere¬
moniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod
etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non
ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum proba¬
tionis (vt vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis
35 postulet vt puer anno decimo septimo, maxime in litteris educatus,
norit seipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno vno id
discere potuerit quod multi cani nondum intelligunt. Quanquam
ipse nunquam probaui, et gustatum iam multo minus, sed iis quas
dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit
40 bonus, in quouis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor
me ad magna vicia fuisse propensum, non tamen vsque adeo
corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et vere
Christianus, non Iudaice superstitiosus, potueram ad bonam duci
frugem.
45 Hoc igitur interim spectaui, in quo vitae genere minime malus
essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter
sobrios, vixi in studiis litterarum, quae me a multis viciis auoca¬
uerunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum
sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim
50 iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi
fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores verum¬
etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae
24. et om. è. tamen aßò: tum y?: cum y. 25. receptum y: susceptum abò.
piaculum ayò; periculum £. 26. suscepto ay : susceptae ò. desciscere
aBd: desistere y. 28. esse. At hoc vnum 8: esse. At vnum hoc ô: esse,
ac vnum hoc y: esse ad vnum. Hoc a. 20. detrusus Byù : detensus (?) a.
cum aBy: tum à. go. alienissimus a85: alienus y. 32. etiamsi afd:
etsi y. 33. eiusmodi ay: huiusmodi £8. 34. vocant aßò: aiunt y.
35. decimo septimo aß : xvii y! : 17 76. 36. est ayò: esset 8. aut anno
vno 8: An anno vno...? a: An vno anno. ..? 3: anno yno 7!: an anno yno 7’.
37. intelligant £. 38. iis aBd: his y. 40. Nec y. 41. propensum ayo:
promptissimum, aliter propensum £. 43. Tudaice 85 : iudaici a : indoctus y:
potueram ay: potuerim Bò. duci að: adduci £ : perduci y. 46. atque aBd:
at +. me aßò : ne y. 47. auocauerunt ad: auocarunt By. 49. enim om. y.
50. fortassis yò. 51. eorum ayè : illorum £. non solum agy: non modo è.
33. annum] This and the estimate novice could not make his profession
of age in l. 35 probably refer to the until he had completed his sixteenth
requirements of the Augustinian Order year and had passed at least a year
rather than to Erasmus own case. and a day in probation. Of. App. 2
The Constitutions provided that a for Erasmus’ age at his profession.