OCR Output

542 LETTERS OF ERASMUS [1513

messis est. Pridie quam tuae mihi redderentur, scripseram per
25 Brianum. Is horum Gallorum historiam volumine complexus est:
Carmiliani epitaphium vidi, cumque legerem pullulare, ‘Hic’ in:
quam ‘scabies est’; deinde cum sciscitanti respondissent esse Oar¬
miliani, respondi ‘sane ipso dignum est.’ Id quidam sic acceperunt,
quasi dixissem Scotorum Rege dignum ; quibus plusculum erat nasi,
30 subrisere. Sed nae tu homo nimium es candidus, qui belluae istius
famae consulas. Ita me Deus amet, magno emerim si siluisses. De
Baptista miror tantum in literis tuis esse silentium. Nam Bouillus
mox adfuturus nunciatur. Age, ‘sanctissimum’ me vocas, at non
sine summi Pontificis iniuria. Quod autem epitheton rectius quadra¬
35 bat in militem et victorem quam ‘fortissimi’? Etiamsi nugarum
dpudéas habeas, non modo sacculos, nunquam tamen animum meum
explebis, si contigerit tecum colloqui.
Video M. Ioannem tuum, imo nostrum, in curandis literis nostris
diligentissimum fuisse. Itaque pluris hominem facio, quanquam et
40 antea mihi charum. Is, vti narrat, non ambit mediocria, sed meros
Y episcopatus. Vtinam succedat ; videtur amici candidique animi.
Nos, mi Ammoni, iam menses aliquot plane cochleae vitam
viuimus ; domi contracti conditique mussamus in studiis. Magna
hic solitudo; absunt pestilentiae metu plerique; quanquam cum
45 adsunt vniuersi, tum quoque solitudo est. Sumptus intolerabiles,
lucrum ne teruncii quidem. Puta me iam hoc tibi per omnia sacra
deierasse. Nondum quinque menses sunt quod huc me contuli;
interim ad sexaginta nobiles insumpsi. Vnum duntaxat ab audi¬
toribus quibusdam accepi, eumque multum deprecans ac recusans.
50 Certum est his hybernis mensibus révra Aíĝov xıveîv, planeque sacram,
quod aiunt, ancoram soluere. Si succedit, nidum aliquem mihi
parabo ; sin minus, certum est hine auolare, incertum quo. Si nihil
aliud, certe moriar alibi. Bene vale.
Cantabrigiae. Quarto Calendas. Decembr. [anno m.p.x1.].

25. horum E: hane F Corrig. 38. M. om. H. 40. meras episcopas H.
44. pestilentiae metu add. F. 49. ac recusans add. H. 53. moriar alibi
E: moriar alibi, moriturus F : alibi moriturus F Corrig.

33. sanctissimum] Evidently in the letter.
address to Ep. 280, The postscript 38. M. Ioannem] John of Lorraine,
ij (l. 51) indicates thatthe reflection was Of. Ep. 273. 41 seq.
| | in Ammonius’ mind at the end of that 49. recusans] Cf. Ep. 296. 135, 6.