OCR Output

1497] TO JOHN MAUBURN 167

dere. Nam sum nuper a morbo recreatus, nondum plane confirmatus,
et ita occupatus sum vt nunquam in vita occupatior. Alioquin tot
tamque verbosis epistolis te obruerem vt plane satiareris, etiam si
sis helluo litterarum, equidem tantus quantus ego, cui omnes famili¬
arium epistolae breues esse solent. Nunc si occupationibus non vis,
valetudini saltem veniam dabit tua humanitas ; vbi continget ocium
et ero paulo confirmatior, et frequens et loquacissimus fuero. Nihil 15
solet mihi esse dulcius quam aut ad doctos amicos scribere aut
illorum litteras legere.

Misi ad te tum meas nugas ante annum impressas et Guillelmi
carmina, in quibus aliquot mendas offendes. Euenit enim vt in
vtraque impressione aduersa valetudine laborarem; quo factum est 20
vt castigare nequiuerim. Sed tu facile animaduertes.

Boschius Carmelita in litteris ad me suis tui meminit. Per¬
cunctatus est vbi esses, quid ageres. Scripsi omnibus de rebus.
Vtinam, mi pater, propius abesses a nobis essemque ego liberior ;
quotidie aut te inuiserem aut scriberem. Esses tu mihi alter
Guillelmus, altera pars animae meae. Tibi enim nescio quo pacto,
cum inter nos nulla familiaritas intercesserit, afficior vehementer ; eo
tamen ingenio natus sum vt ad quaslibet amicitias conciliandas sim
perfacilis; ad litterarum vero bonarum studiosos ita propensus sum
vt vel aemulos amem. Te vero cur non habeam carissimum cum 30
quo sit mihi optimorum studiorum societas, longe fidelissimum, vt
Cicero sentit, beneuolentiae gluten ; cuius modestia, humanitas, candor,
integritas vel sine illis ad te amandum poterant impellere? Addo
ordinem, habitum communem, animos, vt ego coniicio, non admodum
dissimiles, excepto quod tu ad virtutem propensior. 35

Exilii tui te nonnihil pigere nihil miror, verum in re tam diuina,
tam egregia maximo te esse animo et cupio et hortor. Equidem ita
iam inde ab initio auguratus sum, et nunc item auguror, rem istam
infiniti boni seminarium futuram. Dulcius quidem erat in otio
litterario viuere; sed tibi Herculis viam, hoc est virtutis, ingresso 40
Herculeus sumendus est animus. Cum saepe tum erudite poete
significant, id quod Seneca dicit, arduum asperumque esse virtutis
iter; eam non in balneis, non in cubiculis, non in conuiuiis versari,
sed in sudoribus, in bellis, in negociis. Hoc sibi volebat Homerus,
qui Vlyssem tantis iactari laboribus fingit. Idem sibi vult Virgilius, 45

4

o

D
ox

9. confirmatus sum et £. 18. Guillermi £. 22. Bosclius sive Boselius af.
26. Guillermus 8. 27. tamen post afficior add. B. 40. hoc est virtutis a :

virtutis viam £.

18. nugas] The De casa natalitia Tesu. peated illnesses in the spring during
Ep. 47, and cf. Ep. 129. his life in Paris ef. Ep. 124,
Guillelmi] Sylua Odarum. Ep. 49. 42. Seneca] Delta 2 rs er
20. valetudine] For Erasmus’ re- 45. Virgilius] Aen. 1. 204-6,