OCR
1497] TO NICHOLAS WERNER 165 mus confirmatique sumus non opera medici, tametsi adhibeamus, ged vnius diuae Genouefae, virginis nobilissimae, cuius ossa penes 5 canonicos regulares seruata cotidie monstris choruscant et adorantur : nihil illa dignius, mihi salutarius. Vereor ne istic pluuia agros et omnia merserit. Hic quidem tres ferme menses perpetuo pluit. Sequana alueum egressus passim in agros atque in mediam vrbem sese effudit. Arca diuae Genouefae e suo loco in aedem diuae Mariae 10 deducta est, Episcopo cum tota Vniuersitate obuiam prodeunte, summa pompa. Canonici regulares ducebant, Abbas ipse cum omnibus suis nudis pedibus incedentes. Quatuor toto corpore nudi arcam gestabant. Nunc nihil est caelo serenius. Non permittor plura scribere plusquam occupatissimus. Guielmum, 15 animae meae partem, quaeso vt tua pietas foueat commendatumque habeat. Eius nomen in hac Academia adoratur, colitur, et merito ; dignus autem ille est quem vniuersus orbis miretur ametque, etsi inter notos doctrina singularis praeter inuidiam nihil reportat. Non poterit fieri quin in magni nominis virum sit euasurus. Corrugent 20 nasum qui volent ; hoc tamen impediet nemo. Bene vale. 51. To Henry or BERGEN. Farrago p. 251. Paris. F. p. 372: HN: Lond. ix. 5: LB. 34. (January 1497.) [Evidently sent with a copy of the newly-printed Sylua Odarum, cf. Ep. 49. For Erasmus’ illness cf. Ep. 50.] FRASMVS R. P. HENRICO DE BERGIS EPISCOPO CAMERACENSI 8. D. Cvm hominis coniunctissimi dignum immortalitate ingenium quam celebratissimum efficere cuperem, ornatissime Praesul, id ita demum fore existimaui, si celeberrimi tui nominis titulus operi nouo velut fax quaedam praeluceret: non quod hoc muneris tuae praestantiae aut aptum aut magnopere dignum iudicassem, verum vt nouo autori tuis 5 e laudibus nonnihil tum gratiae tum autoritatis accederet ; id quod mihi abunde videor assequutus. Tanto enim ardore meus Guilhelmus ab vniuersis huius academiae alumnis legitur, rapitur, tenetur, vt dictu prope sit incredibile; iam passim in publicis auditoriis, in collegiis Guilhelmi mei nomen perstrepit. Hoc munere si te nihil 10 offendi sensero, sat pulchre procedo ; sin gratiam etiam ineo, plane triumpho. Donamus enim aliena ; nihil enim ipsi excudere potuimus, Theologiae studiis occupati; et Hieronymi monita sequuti, discimus 50. 6. adornantur Lond. 50.5. Genouefae] Cf. GC. vii. 7660, 51. 3. operi nouo] Odae Guilhelmi referring perhaps to this occasion. Hermanni. E in marg. tr, deducta est] on 12 Jan. 1497. 12. nihil) since returning in SepCf. Felibien, Hist. Paris, ii. 892. tember. 12, Abbas] Philip Cousin, Abbot of 13. Theologiae] Cf. Ep. 48. 2. St. Geneviève, 1488-1517. Hieronymi] Hier. Ep. 133 § 12.