OCR
1494 | FROM WILLIAM HERMAN TO JOHN 157 fore tibi gratius. Et quidem satis id, quod ille monebat, mea sponte volebam (quid enim mihi optatius amicitia viri docti ?); sed, fatebor enim, scribere suppuduit, tum quia tecum nulla mihi erat notitia, tum quia quod scriberem non habebam. Huc accedit metus quidem non inanis neque mihi, vt arbitror, contemnendus. Multum enim verebar si ad te sine causa litteras misissem, posse id adscribi non {vt erat) amoris magnitudini, sed potius assentationi, sed ambitioni, a quibus vitiis ego meo quidem iudicio et natura et ratione abhorreo. Sed non licuit mihi non metuere ne cuiquam fieret suspicio, vel ob hominum maleuolentiam vel ob tuam fortunam, quae cum summa 20 mea voluptate talis est, vt videare tum re tum consilio posse cui velis prodesse. Vicit tandem amor pudorem, vicit et timorem. Scribo, nil quod scribam habens nisi me amare et cupidum abs te © amari. Verum ne solum id scribere videar, et (vt) diutius quod mihi iucundum est tecum loquar, aliquid adiiciam, quod ipsum tamen omnino ab amore proficiscatur. Gratulor, mi Iohannes, et vehementer laetor, Ducem Philippum in liberalibus disciplinis te vti magistro. Opto et confido eam rem fore tibi magno vsui summoque honori. Gratulor autem et Duci nostro, qui nactus est a quo percipiat veram artem, 30 non, quae vbique fere docetur, meram barbariem, Fama est Ducem ingenio esse miti, et (id quod inprimis generosum decet) amare litteras. Mediusfidius gaudeo non modo tui causa, qui, si is profecerit, ingentem capies laudem, verum omnium nostrum qui speramus, si litteratus erit, modeste eum et prudenter omnia facturum. 35 Mansuescit enim animus cultura litterarum ; per eas discet, quid sibi, quid imperet aliis, qui debeat esse in prosperis, in aduersis, in pace, in bello, in ciues, in hostes. Platonis, excellentissimi philosophi, sententia est rempublicam fore beatam, si vel philosophi regnent, vel reges dent operam philosophiae: sapienter hoc Plato, vt multa. 40 Exemplo est respublica Romana, quae fioruit quum habuit litteratos, occidit bonis artibus occidentibus. Blande interdum adolescens monendus est, et ad amorem litterarum magis magisque excitandus. Narrandum illi quam pulchrum sit principi esse doctum, quam turpe tantam nobilitatem non plus aliis sapere, neque praestare eruditione 45 qui generis claritate sit praestantissimus. Profuerit etiam disserere de artium suauitate, quae profecto maxima est, tum Romanorum omnium, tum doctissimi regis Iubae testimonio. Dictitabat is litteras esse dulciores regno, atque si alterutrum sibi foret amittendum, malle regno quam litteris spoliari Nec me praeterit, quantae sint 5° Principi nostro occupationes, quantulum otii studio queat suppeditare : to ot 25. solum scripsi : solus LB. 38. Platonis] Rep. 499. ALLEN L