OCR Output

1489] TO JAMES CANTER ag

teneram aetatem recens editam vna et materno lacte et Latinis
literis imbui solitam; ad colum non aniles nugas, quibus gaudent
plerumque mulierculae, sed doctis auribus dignas audiri sententias.
Dignus sane tali pater familia, digna vicissim tali familia patre. 25
Cui ergo vel ignoto, mi Iacobe, dubium sit te hisce educatum
institutis, atque id quidem a primis, vt aiunt, incunabulis, in virum
euasisse literatissimum? Qua sis ingenii bonitate, vbi gentium non
dictatur? Tam fertile igitur solum tanto studio cultum, heus
quanto foenore agricolae respondisse sudoribus aequum est credere 2 30

At ne me coniectura sola duci existimes, hominem non nimis
credulum, primum Gerardus Leo, impressoriae artis opifex, vir sane
lepidus, omnium tuarum rerum me reddidit certiorem. Hunc enim
cum a nobis abeuntem vsque ad Isalae, quam traiiciendus erat, ripam
prosequerer, plurima mihi de te cupide auscultanti narrabat; quae
res meum tui amorem non mediocriter adauxit. Nec mora: con¬
tinuo mihi Probae feminae carmen adferendum curo; audieram
enim tuum esse. Quod vbi lectitare coepi, simulque Probae (esse)
comperi, non me magnopere cepit. Tua vero epistola ac prologi ita
me delectarunt, vt iterum atque iterum lectitantis expleri animus 40
nequiuerit. Tantum enim mehercule veteris tum eloquentiae tum
eruditionis prae se ferunt, vt nisi iam vbique gentium tuorum natalium
splendore nobilitata esset Frisia, nemo te neque barbara regione
neque his natum saeculis crederet. Quum igitur, mi Iacobe, virum
te esse literarum non modo egregie peritum, verum etiam patronum 45
esse fidelissimum exploratum habeo, visum est a te petere, primum
vt nos amemus mutuo, quae res cum inter quoslibet periucunda est,
tum vero inter literarum studiosos quam iucundissima: deinde vt
(quod facis) de literis, proh foede oppressis, bene mereri pergas, et
teterrimam barbariem iam orbi fere dominantem explodere labores: 5o
postremo vt scribendi vicissitudine, quandoquidem conuictus negatus
est, nostram leuemus absentiam. In quibus si nobis morem gesseris,
rem facies et nobis gratissimam et tuo nomine dignissimam. Pluri¬
bus seribere neque licet, neque opus esse puto; qui enim has per¬
feret literas, omnia coram narrabit : est nobis tum caeterarum rerum 55
tum studiorum socius. Vale nosque vicissim fac diligas.

w
on

38. esse addidi : lacunam indicat Merula : centonem coniicit Nichols.

32. Leo] printed at Gouda 1477-84,
and at Antwerp 1484-93. See Walvis,
Beschryv. d. Stad Gouda, i. pp. 229-31 ;
Proctor ; and BN.

34. Isalae] Gouda and Steyn are both
on the N. bank of the Yssel.

37. Probae] Wife of Clodius
phius, Praefectus Ur ST Se
wrote an epic on the wars between

Magnentius and Constantius, and the
Christian cento mentioned here, which
was dedicated to Honorius.

39. comperi] The title-page of the
book is blank ; on the verso is Canter’s
preface, dated Antwerp, goJuly (1489),
Adel- to his sister Ursula. Consequently a
reader might well be in doubt at first
as to the author.