58 LETTERS OF ERASMUS [1540
Romano, si cum Cardinalibus agendum foret. Verum quid inter¬
uenerit quo minus ea profectio sit ab Episcopo suscepta, mihi non
liquet. Certe Guilielmus ipse valde doluit ereptum sibi Erasmum ;
sic enim in oda quadam canit :
At nunc sors nos diuellit, tibi quod bene vertat,
50 Sors peracerba mihi.
Me sine solus abis, tu Rheni frigora et Alpeis
Me sine solus adis.
Italiam, Italiam laetus penetrabis amoenam. Et reliqua.
Quanquam vero de Roma adeunda consilium mutauit Cameracensis
Praesul, tamen Erasmum in aula sua retinuit, ingenii suauitate
et praestantia ac candore iuuenis delectatus. Hicque ille in
multorum amicitiam sese insinuauit vere épdoyuos, in primis Antonii
abbatis apud diuum Bertinum, qui ex eadem Bergensium gente
ducebat originem, et Iacobi Batti, qui senatus oppidi Bergensis fuit
60 a secretis, ad quem tot eius extant epistolae, qui postea apud Annam
Bersolam, Adolphi principis Veriensis matrem, diu vixit in summo
honore. At Cameracensis, felicissimum Erasmi alumni sui ingenium
contemplatus, haud grauatim eum sumptibus instruxit, vt Lutetiam
proficisceretur et illic theologiae, quam scholasticam vocant, daret
6; operam. Ergo Scotista factus est, in collegio Montis agens; nam
inter theologos disputatores Ioannes ille Dunsius Scotus ab acumine
ingenii maxime praedicatur. Quumque vitam collegiaticam duriorem
experiretur, non inuitus emigrauit ad Anglum quendam generosum,
adulescentes duos generosos secum habentem ; Montioium alterum ex
yo illis fuisse coniicio. Videbant enim Angli inter professores bonarum
literarum in tota academia Parisiensi nullum existere qui vel
eruditius posset vel fidelius docere consuesset. Nam Faustus
Andrelinus, alioqui carminibus magna cura pangendis intentus,
defunctorie profitebatur, iocis quibusdam magis festiuis quam doctis
75 plausum rudium auditorum captans. Gaguinus obeundis legationibus
ad exteros principes occupatus erat, in istis studiis non ita prorsum
absolutus ; nec docebat publice.
Atque hinc coepit Erasmus in Anglia innotescere. In quam
insulam paulopost ipse concessit a discipulis illis suis domum
8o regressis inuitatus. Vbi quum aliquandiu mansisset, in reditu apud
Douariense littus a telone fortunis propemodum omnibus exutus est,
52. adis Hermanus: abis a.
49. At nunc] Herman’s Ode 2; cf. q1. Parisiensi] Beatus Rhenanus’
Verg. Ecl. 10. 47, 8. own residence at Paris University was
_ 68. Anglum] Cf. Epp. 58 and 79 from 9 May 1503 to the autumn of
introd., which if rightly dated show 1507.
that Beatus Rhenanus was wrong in 75. Gaguinus] Gaguin’s embassies
supposing that Erasmus left Montaigu were all discharged before Erasmus
to go to Mountjoy. came to Paris. Cf. Ep. 43 introd.