Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0071
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 72 [72]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0071

OCR

44 LETTERS OF ERASMUS [1524 agamus. Tantum donauit quantum, si incidat in oculum quamuis tenerum, nihil tormenti sit allaturum; id ipse non inficiabitur. Carolus princeps meus me iam asciuerat in ordinem consiliariorum, iam sacerdotio donarat ante quam illi libellum De principe vel z inscriberem vel exhiberem; vt hic non captatam praedam, sed relatam gratiam intelligas. Eidem Paraphrasim e Basilea Bruxellam per proprium famulum meo sumptu misi. Dati sunt redituro duo floreni ; et tamen animus principis alacriter accipientis munus meum non minus gratus fuit quam si numerasset aureos mille. Ante 10 complures annos Plutarchi librum De discrimine adulatoris et amici consecraram regi Britanniae Henrico octauo. Huic me puto tantum debere quantum obtulit, si voluissem accipere; obtulit autem fortunam meis meritis longe maiorem. Caeterum multo post iam oblito dedicationis illius misit angelatos sexaginta, impulsu vel 15 admonitu potius Ioannis Coleti. Eidem post dedicaui Paraphrasim in Lucam. Ferdinandus Caroli Caesaris germanus, vt est animi generosissimi, Paraphrasim in Ioannem summa cum alacritate accepit, misitque cum literis suis honorarium munus florenos centum, quum ego nihil minus expectarem. Si spectem animum regis 20 Galliarum in me, si reputem quid in me conferre voluerit, vix vlli principi plus debeo; verum Hilario meo, qui codicem reddidit, numerati sunt coronati triginta viatici nomine, ad me praeter beneuolentiam nihil peruenit; nec enim aliud ambiebam. Breuiter ex vniuersis Paraphrasibus obolus ad me non rediit, praeterquam 23 a Ferdinando et Clemente pontifice. Sed pene fugerat me Philippus Ferdinandi pater ; is olim pro Panegyrico exhibito numerauit Philippicos quinquaginta. A caeteris aut nihil est datum, aut exilius erat quam vt sit memorandum : loquor de his duntaxat quibus inscripsi lucubrationes meas. 30 Tamsi quis nominum ac titulorum pompam spectet, meque talem esse credat quales sunt plerique mortalium, nonne suspicabitur ex dedicationibus meis Midae opes collegisse? Non haec commemoro, quod me poeniteat benignitatis principum. Meigs gcriniis accreuisse credo quicquid accessit honestis studiis; in horum profectum captaui 35 principum fauorem. Porro quod hie non sordide captarim illorum munificentiam vel illud arguit, quod toties mihi laborandum fuit, vt illorum in me munificentiam possem citra illorum offensam recusare. Annui reditus stati sunt paulo plus quam quadringenti floreni aurei. Atque hic census impar est, fateor, sumptibus, quos exigit haec aetas 40 ac valetudo, famulorum et scribarum necessaria studiis meis opera, tum imrorpohíia, crebra migratio, atque etiam hic animus, ne quid aliud dicam, abhorrens a sordibus, nec ferens appellantem creditorem, aut non pensatum officium, aut neglectam amiculi inopiam. Itaque

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1539 px
Image height
2615 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
937.74 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0071.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0071.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit