Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0057
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 58 [58]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0057

OCR

30 LETTERS OF ERASMUS [1524 aliaque permulta, quae pro modulo gratiae mihi datae docui, constanter docui, non obstrepens cuiquam qui doceret meliora. Et Erasmus nihil docuit nisi eloquentiam. Vtinam istud persuadeant amicis meis parawA6yos, qui constanter iactant, quiequid docuit 5 Luterus, hausisse e scriptis meis. Tametsi non inuideo laudem istam Lutero; habeat in solidum, modo glorificetur Euangelium, Summa criminum meorum est quod sum moderatior ; et hoc nomine male audio vtrinque, quod vtramque partem horter ad tranquilliora consilia. Libertatem non improbo charitate conditam. Ex rabiosa 10 maledicentia quid nasci potest nisi cruenta seditio ? Sinos Romanam ecclesiam infamemus, et illa vicissim nostra prodat mala, nonne praeclarum spectaculum aedetur hostibus nostrae religionis? Clemens offert sese paratum ad corrigendam ecclesiae corruptelam ; misit Legatum, quo nullus optari potuit vel aequior vel humanior, 15 Et isti tantum maledicunt, quasi nihil sit illis dulcius rerum omnium confusione. His imputent, si principes tandem efferati saeuire promiscue coeperint in fortunas et in capita plurimorum. Id si fiat, vereor ne quidam sero probaturi sint meam moderationem. Quis enim ferat istos quosdam, qui praetextu Euangelii nec principes 20 audiant nec Pontifices, nec ipsi auscultent Lutero, nisi quum est ipsis commodum? Alioqui et Luterus illis homo est, et humano spiritu ducitur, aut non scripsit ex animo suo. Magnum vero crimen, si quod nunc seditiose fit, cupio citra seditionem fieri, principum assensu; qui si non facturi sunt quod optimum est, quid 25 sceleris admissum est, quod illos admoneo? Nec reuoco volentes incendium restinguere, sed eos damno qui oleum addunt camino et morbum, qui iam annis plus mille inueterauit, violentis pharmacis subito volunt tollere, maximo totius corporis periculo. Quam moderationem Apostoli praebuerunt Iudaeis, qui a saliua legis in30 olitae non poterant abduci, eandem opinor recte praestarent his, qui plurimis iam seculis tot conciliorum, tot Pontificum, tot insignium doctorum autoritatem sequuti, grauatim huius recentis doctrinae mustum recipiunt. Et interim pono illos errasse, hos omnia vera docere. Agat vtraque pars Christianis rationibus Christi negotium, et 35 videbit quid sim pro mea qualicunque portione in medium allaturus. Sed longius efferor, ad Huttenum redeo. Vtinam qui tragoediam hane excitarunt primum et nunc renouant, paterentur Hutteni manes quiescere, neque nos hue perpellerent vt, quod dici solet, cum laruis luctemur. Quanquam cum laruis pugnat, non qui 40 maledico libro, quem aliquis velut iniecto iaculo venenis tincto relinquens fugit e vita, respondet, sed qui mortuum non responsurum yltro criminatur. Ego Hutteni manibus, vbi mihi mors ho40, y: maledicum librum £.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1550 px
Image height
2616 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
984.45 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0057.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0057.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit