OCR
1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 19 pisces non essent) maxime placebat pax quae pax non esset, et bellum quod bellum non esset. Itaque iussu Ioannis Syluagii scripsi Pacis querelam. Nunc res eo profecerunt vt parandum sit paci epitaphium, quandoquidem nulla spes est eam reuicturam; sed in his sunt quae seria ducunt, vt ait Flaccus. CO Moriam lusimus apud Thomam Morum, tum ex Italia reuersi ; quod opus quum mihi sic esset contemptum, vt nec aeditione dignarer (nam aderam Lutetiae, quum per Ricardum Crocum pessimis formulis deprauatissime excuderetur), tamen vix aliud maiore plausu exceptum est, praesertim apud magnates. Paucos tantum monachos, 10 eosque deterrimos, ac Theologos nonnullos morosiores offendit libertas ; sed plures offensi sunt, vbi Lystrius adiecit commentarios, quod antea profuerat non intelligi. Conceperamus id temporis animo tres simul declamationes, Encomium Moriae, Naturae, et Gratiae; sed quorundam morositas fecit vt verterem consilium. Admodum ado: TE lescens aggressus sum Antibarbaros; nam et hoc opus arbitror ad ; declamatorium genus pertinere. Quanquam autem et in his quae recensui, pleraque sunt quae pertinent ad institutionem vitae, tamen haec quae nune commemorabo, serio nobis scripta sunt ad vitae rationem ac pietatem. In his est Panegyricus quem Philippo prin- 20 cipi porreximus primum ex Hispania reuerso 3 quem sic laudauimus vt eadem opera submoneremus, quid esset bono principi spectandum ; quod satis testati sumus in epistola ad Ioannem Paludanum, quam tum operi adiecimus. Praeterea libellus De principe Christiano, quem Carolo nune Caesari porreximus, recens in aulae principalis 25 famulitium acciti, vt essemus. inter principis consiliarios. Atque hoc pacto primum fidelis consiliarii partes sumus auspicati. Hoe enim epitheton solenniter addi solet consiliariis, quum plerique principes nihil minus ament quam vere fidos consiliarios, et plerique consiliarii nihil minus praestent quam cognomentum suum. Et 30 tamen huius libelli libertate nemo magnatum offensus est. Ferunt boni principes liberam admonitionem, seditiosam licentiam non ferunt. Enchiridion militis Christiani coepimus ante annos ferme triginta, tum agentes in arce Tornahensi, quo nos pestis, quae tum Lutetiae 35 desaeuiebat, propulerat. Res est casu nata, Erat in ea arce quidam 8. Ricardum Crocum a: nescio quos B. 18. sunt 8: sint a. I9. quae -.. Sunt 8; serio... sunt quae faciunt a. 20. In his est add. B. 32. boni add. B. 5. Flaccus] 4.P. 451. 12. Lystrius] In the first Froben 8. Ricardum Crocum] The change edition, March 1515. made in Bis doubtless due to the slight- 16. Antibarbaros] Cf. p. 34. 6. ing tone in which the edition is spoken 34. triginta] Eight years wrong. See of. For the circumstances see EP 222 Epy 164. , C2