Salta al contenuto principale
mobile

Nainuwa

  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen
LoginRegistra
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Anteprima
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Anteprima
  • PDF
  • Mostra i metadati
  • Mostra collegamento permanente
Pagine in totale
657
Collezione
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0039
  • Anteprima del volume
  • Pagina
  • Testo
  • Metadati
Pagina 40 [40]
  • Anteprima
  • Mostra collegamento permanente
  • JPG
  • TIFF
  • Precedente
  • Seguente
edr_000025/0039

OCR

LETTERS OF ERASMUS [1523-4 creber sit. Atque haec scilicet respondent palinodiae quam ille sub meo nomine pollicetur in falsaria praefatione, quasi cuiusquam sit canere palinodiam erroris alieni, aut quasi quicquid illic sub quacunque persona dicitur, meum sit dogma. Nihil enim me mouet, quod 5 hominem nondum sexagenarium facit praegraui senecta. Olim capitale erat aedere quicquam alieno nomine, nunc tales sycophantias in vulgus spargere ficto ipsius nomine qui traducitur, ludus est Theologorum. Nam vult Theologus videri, quum res illum clamitet ne pilum quidem tenere rei theologicae. Nec dubito quin furcifer ille xo mendaciis suis inposuerit famelico typographo ; non enim arbitror quenquam esse tam insanum, qui sciens tam indoctas naenias velit excudere. Deploratam hominis audaciam mirari desii, posteaquam intellexi illum esse pullum e nido Bernensi quondam elapsum, plane èk kakíortov kőpakos kékioToy &6v. Illud demiror, si verum est quod 15 adfertur, apud Parisios esse Theologos, qui sibi plaudant, quod tandem nacti sint hominem qui eloquentiae suae fulmine disiiciat vniuersam Luteri factionem, et ecclesiam pristinae restituat tranquillitati. Nam scripsit et aduersus Luterum, vt audio. Et postea Theologi queruntur se a nobis traduci, qui studia ipsorum tantis vigiliis ad20 iuuamus, quum ipsi volentes amplectantur talia monstra, quae plus dedecoris adferunt ordini Theologorum, atque etiam monachorum, quam quiuis quamlibet maledicus hostis posset. Qui tale facinus audet, idem non dubitabit incendium aut veneficium admittere. Atque haec excuduntur Lutetiae, vbi nefas est vel Euangelium 25 excudi, nisi Theologorum censura comprobatum. Hoe Colloquiorum opus postremum exiit auctum coronide, Anno 1524, mense Septembri. ` Caeterum quoniam videbam multos scriptores vel negligi prorsus vel minore cum fructu legi, quod vndique scaterent mendis, tum 30 autem quosdam etiam commentariis insulsissimis esse contaminatos verius quam expositos, studuimus et in hac parte consulere studiis iuuentutis, nec iuxta Graecorum prouerbium in dolio r}v repapuhv sumus aggressi, sed in libello puerili cui titulus est Cato. Adiecimus Mimos Publianos sane quam festiuos, qui inter Senecae lucubrationes 35 falso titulo latebant, sed deprauatissimi, tum admixtu multarum sententiarum, qui Mimi non erant, contaminati. His omnibus scholia adiecimus. Adiunximus et alia quaedam a nobis recognita, minutiora quam yt sit operaeprecium referre, quod quidem ad operam a nobis insumptam attinet. In hane classem referenda 4o videtur Nux Ouidii, quam emendatam commentariolo explanauimus in gratiam optimae spei adolescentis Ioannis Mori; cui adiunximus 16. sint £: sunt y. 30. B: quidam . .- essent contaminati . .. 31. expositi a, gr. in add. è. 33. est om. B. 39, In... 13. 4. Anno 1524 add. B.

Structural

Custom

Image Metadata

Larghezza dell'immagine
1531 px
Altezza dell'immagine
2613 px
Resolutione dell imagine
300 px/inch
Dimensione del file originale
894.38 KB
Collegamento dell'JPG
edr_000025/0039.jpg
Collegamento dell'OCR
edr_000025/0039.ocr

Nainuwa

LoginRegistra

Accesso utente

CAPTCHA
Questa domanda è un test per verificare che tu sia un visitatore umano e per impedire inserimenti di spam automatici.
Ho dimenticato la mia password
  • Cerca
  • Collezioni
Italianoit
  • Englishen