agente prodiderunt formulis, non sine famae meae iactura, plura pro¬
dituri ni redissem. Nam carmen prorsus extemporale, quo gratulatus
sum Philippo primum ex Hispania reduci, ipse curaui aedendum
ante annos, ni fallor, viginti tres. Sed multo prius aedideram
5 carmen heroico hexametro et iambico trimetro mixtum de laudibus
regis Henrici septimi et illius liberorum, nec non ipsius Britanniae.
Is erat labor tridui, et tamen labor, quod iam annos aliquot nec
legeram nec scripseram vllum carmen. Id partim pudor a nobis
extorsit, partim dolor. Pertraxerat me Thomas Morus, qui tum me
ro in praedie Montioii agentem inuiserat, vt animi causa in proximum
vicum expatiaremur. Nam illic educabantur omnes liberi regii, yno
Arcture excepto, qui tum erat natu maximus. Vbi ventum esset in
aulam, conuenit tota pompa, non solum domus illius verum etiam
Montioiicae. Stabat in medio Henricus annos natus nouem, iam
15 tum indolem quandam regiam prae se ferens, hoc est animi celsi¬
tudinem cum singulari quadam humanitate coniunctam. A dextris
erat Margareta, vndecim ferme annos nata, quae post nupsit Iacobo
Scotorum regi. A sinistris Maria lusitans, annos nata quatuor.
Nam Edmondus adhuc infans in vlnis gestabatur. Morus cum
20 Arnoldo sodali salutato puero Henrico, quo rege nune floret
Britannia, nescio quid scriptorum obtulit. Ego, quoniam huiusmodi
nihil expectabam, nihil habens quod exhiberem, pollicitus sum
aliquo pacto meum erga ipsum studium aliquando declaraturum.
Interim subirascebar Moro quod non praemonuisset, et eo magis
25 quod puer epistolio inter prandendum ad me misso meum calamum
prouocaret, Abii domum, ac vel inuitis Musis, cum quibus iam
longum fuerat diuortium, carmen intra triduum absolui. Sie et
vltus sum dolorem meum et pudorem sarsi. Aeditum est et carmen
rudimenta complectens hominis Christiani. Id scriptum est stilo
30 simplicissimo. Sic enim iussit Ioannes Coletus, qui tum magnis
impendiis nouum ludum literarium instituerat, in quo non minus
in pietate quam in doctrina volebat institui formarique puericiam ;
vir enim singulari prudentia praeditus videns seculum suum
deploratissimum, teneram aetatem delegit, vt nouum Christi vinum
235 nouis vtribus committeret.
Vertere coeperam Podagram Luciani priorem, opus mire festiuum,