OCR
1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 5 et carmen iambicum plus quam extemporarium, quum forte vacaret membrana, atque autoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum R. P. Guilhelmo archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est 5 iudici summo. Hoc erat tum noticiae nostrae felix auspicium. Is quum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multiloquum aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, vt est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel inuidia grauaret ro accipientem : id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus cymba vecti, quemadmodum illie mos est, inter nauigandum rogat me Grocinus, quantum accepissem muneris; dico summam immensam, ludens. Quum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet ; aut fortunam 15 esse talem vt tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem aedito muneris modo, quum ludens rogarem quur tantillum dedisset, vrgenti respondit nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. Eam vocem admiratus, quum rogarem 20 vndenam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens, sed ròv capòóviov yéňwra, ‘Quia sic’ inquit ‘soletis vos’; significans id solere fieri a nostrae farinae hominibus. Hic aculeus quum inhaereret animo meo rudi talium dicteriorum, simulatque me Lutetiam recepissem, inde petiturus Italiam, librum Badio tradidi formulis excudendum, 25 adiecta Iphigenia Aulidensi, quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et quum vnam dumtaxat obtulissem praesuli, vtranque dicaui eidem. Sic vltus sum Grocini dictum, quum interim non haberem in animo reuisere Britanniam, nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem ; tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia. 30 Hoe opus semel atque iterum recognitum postremum hoe anno recognoul. Adolescens nondum annos natus octodecim elegiaco carmine, quoniam in eo minus valebam, declamare coeperam aduersus vitia, libidinem, auariciam, ambitionem. Has ineptias amici me procul 35 6. tum add. B. felix add. B. 22. B: capdwvoy a. 23. inhaereret a: haereret £. 24. simulatque 8: vbi a. 35. auariciam om. B. 33. elegiaco carmine] The three sa- volume which has been reproduced tires (ef. Ep. 28. 16) in elegiacs, ‘in photo-lithographically by Ch. Ruelens, errores hominum,’ ‘in iuuenem luxu- Brussels, 1864. Snoy states that Erasria defluentem,’ ‘in diuitem auarum,’ mus ‘nondum agebat annum vigesipublished by Reyner Snoy in Herasmi mum.’ See Erasmus’ preface to his Roterodami Silua Carminum, Gouda, Ael- authorized edition, entitled Progymnaslard Gauter, 18 May 1513; a rare mata, Louvain, Th. Martens, 1521.