OCR
134 ENCOMIUM sint benigni ! interdiGiones , fufpensiones , aggravationes , redaggravationes , anathematizationes , ultrices pi@ure, ac fulmen illud terrificum , quo folo nutu mortalium animas vel ultra tártara mit. tunt ; quod ipfum tamen fanQissimi in Chrifto patres , & Chrifti vicarii , in nullos torquent acrius , quam in eos, qui, inftigante diabolo , patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cujus cum haec vox sit in Evangelio : Reliquimus omnia , & fequuti fumus te, tamen hujus patrimonium appellant agros , op: pida, vectigalia , portoria , ditiones. Pro quibus dum , zelo Chrifti accensi , ferro ignique dimicant , non abfque plurimo Chriftiani fanguinis difpendio , tum demum Ecclesiam Chrifti fponfam fefe cre: dunt Apoftolice defendere , fortiter profligatis , ut vocant , hoftibus. Quasi vero ulli sint hoftes Ecclesiæ perniciosiores , quam impii Pontifices qui & silentio Chriftum sinunt abolefcere, & queftuariis legibus alligant , & coattis interpretationibus adulterant, & peftilente vita jugulant. Porro cum Chriftiana Ecclesia fanguine sit condita, fanguine confirmata , fanguine aucta, nunc perinde quasi Chriftus perierit, qui more fuo tueatur fuos , ita ferro rem ge runt, Cumque bellum res sit adeo imma