miles, ut nemo dubitet, quin aut hi ab
illis, aut illi ab his Rhetoricen fuam di¬
dicerint. Et tamen inveniunt hi quoque,
mea nimirum opera, qui cum hos audiunt,
Demofthenes meros ac Cicerones andire
fe putant. Quod genus funt precipue mer¬
catores ac mulierculæ : quorum auribus
unice placere ftudent, quod illi nonnul¬
lam preda portiunculam de rebus male
partis foleant impertiri, si commode fue¬
rint palpati ; ille cum aliis multis de cau¬
sis huic ordini favent, tum precipue ,
quod in horum sinus foleant effundere ,
si quid in maritos ftomachantur. Videtis ,
opinor, quantopere mihi debeat hoc ho¬
minum genus, qui cum cæremomiolis &
nugis deridiculis , clamoribufque , tyranni¬
dem quamdam inter mortales exerceant y
Paulos atque Antonios fefe credunt.
LV. VERUM ego iftos hiftriones tam
ingratos beneficiorum meorum dissimu¬
latores , quam improbos simulatores pie¬
tatis , libenter relinquo. Jamdudum enim
juvat de Regibus ac Principibus aulicis
( a quibus simplicissime color ), &, ut
dignum eft ingenuis , ingenuè nonnihil
attingere, Qui quidem si vel femunciam
fani cordis haberent , quid effet horum
vita triftius , aut æque fugiendum ? Neque
enim exiftimabit, vel perjurio parricidio=