OCR Output

Mo RI x. 99

nium alioqui longe miferrimum, eo felie
citatis evehatur, ut fortem fuam neque
cum Perfarum regibus cupiat permutare.

L. Minus mihi debent Poeta , tametsi
vel ex profeflo mez funt fattionis, quip¬
pe liberum genus , ut habet proverbium x
quorum omne ftudium non alio pertinet ,
quam ad demulcendas ftultorum aures ,
idque meris nugamentis , ac ridiculis fa¬
bulis. Et tamen his freti, di@u mirum ut
cum sibi polliceantur immortalitatem , &
Diis parem vitam , tum aliis eandem pro¬
mittant ! Huic ordini præ cæteris familia¬
res qriautia è xoXoxzeix (1), nec ab ullo
mortalium genere color neque simplicius,
neque conftantius. Porro Rhetores, quan¬
quam nonnihil illi quidem prævaricantur ,
colluduntque cum Philofophis , tamen hos
quoque noftræ faRionis effe , cum alia
multa, tum illud in primis arguit : quod
preter alias nugas, tam accurate, tam
multa de jocandi ratione confcripferunt ;
atque adeo ftultitiam ipfam , inter face¬
tiarum fpecies , numerat, quifquis is fuit,
qui ad Herennium dicendi artem cons¬
cripsit; quodque apud Quintilianum , hu¬
jus ordinis longe principem , caput eft de
Rifu vel Iliade prolixius. Tantum denique

GQ) Amor fui ipsius, & Adulatio,

E;