OCR
74 ENCOMIUM multis habet communem, eam plufquam Penelopen effe dejerat , sibique majorem in modum plaudit , feliciter errans , hunc nullus infanum appellat , propterea quod passim maritis hoc accidere videant. AD hunc ordinem pertinent & ifti , qui præ venatu ferarum omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere fe prædicant, quoties fædum illum cornuum cantum audierint, quoties canum ejulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur , illis cinnamomum videri. Deinde quæ fuavitas , quoties fera lanianda eft ? Tauros & verveces humili plebi laniare licet , feram nisi a generofo fecari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus , gladio ad id deftinato , neque enim quovis idem facere fas eft, certis geftibus , certa membra , certo ordine religiofe fecat. Miratur interim , perinde ut in re nova, circumftans tacita turba, tametsi fpeGaculum hoc plus millies ve derit. Porro cui contigerit e bellua nom nihil guftare , is vero exiftimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque. cum ifti , assidua ferarum infeQatione atque efa, nihil aliud affequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent , tamen interea regiam vitam agere fe putant. Et his simillimum genus corum, qui infatii