OCR
fee. Te MO R A zx. 69 exiftat, qui vera magis quam jucunda loqui audeat. Ita quidem res habet : invifa regibus veritas. Sed tamen hoc ipfum mire in fatuis meis ufu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur ; adeo ut idem dictum , quod si a fapientis ore proficifcatur , capitale fuerat futurum , a morione profeĝum , incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quandam deleétandi vim veritas , si nihil accedat quod of fendat ; verum id quidem folis fatuis Dii dederunt. lisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere folent impensius, utpote ad voluptatem & nugas natura propensiores. Proinde quicquid cum hujufmodi factitarint , etiamsi nonnunquam ferium nimis , illæ tamen jocum ac lufum. interpretantur, ut eft ingeniofus , præfertim ad prætexenda commifa fua , fexus ille. XXXVII. IGITUR ut ad fatuorum felicitatem redeam , multa cum jucunditate peradta vita , nullo mortis vel metu, vel ſenſu, reta in campos Elysios demigrant, & illic pias atque otiofas animas lusibus fuis delectaturi. Eamus nunc , & quemyis etiam fapientem cum hujus morionis forte conferamus. Finge, quod huic opponas exemplar fapientia , hominem