OCR
fint hoftes ecclefie perniciofiores, quam impii pontifices , qui & filentio Chriftum finunt abolefcere , & quæftuariis legibus alligant & coactis interpretationibus adulterant , & peftilente vita jugulant. Porro cum «chriftiana ecclefia fanguine fit condita , fanguine confirmata, fanguine. aucta, nunc perinde | quafi Chriftus perierit, qui more fuo tueatur fuos, ita ferro rem gerunt. Cumque bellum res fit adeo immanis, ut feras, non homines deceat, adeo infana ut poete quoque fingant a furiis immitti, adeo peftilens , ut univerfam morum luem fimul invehat, adeo injufta , ut a pellimis latronibus optime foleat adminiftrari, adeo impia, ut nihil cohereat cum Chrifto , tamen omnibus omiflis , hoc tantum agunt. Hic videas etiam