OCR
ETKQMION. 283 turpe, parumque dignum eo, qui vix reges etiam fummos, ad pedum beatorum admittit ofcula : denique mori, inamabile : tolli in crucem, infame. Reftant fola haec arma ac benedi&iones — dulces , quarum meminit Paulus, atque harum quidem funt fane quam benigni, interdictiones , ſuſpenſiones , aggravationes , anathematizationes , ultrices picture, ac fulmen illud terrificum , quo folo nutu mortalium animas vel ultra tartara mittunt. Quod ipfum tamen fanctiffimi in Chrifto patres, & Chrifti vicarii, in nullos torquent acrius, quam in eos, qui inftigante diabolo, patrimonia Petri minuere atque arrodere conantur. Cujus cum hæc vox fit in evangelio, Reliquimus omnia, & fequuti fumus te, tamen hujus patrimo