252 MOQPTAS :
ces funt, non abfque meo beneficio. At¬
que hos quidem, quanquam a Repu¬
blica femotos, nemo tamen audet con¬
temnere, precipue mendicantes, prop¬
terea quod omnia omnium arcana te¬
neant, ex confeflionibus, quas vocant.
Que tamen prodere nefas habent, nifi
fi quando poti, fabulis amcenioribus de¬
le&are fe volunt, fed conjecturis modo
rem indicant, tacitis interim nominibus.
Quod fi quis hos crabrones irritarit,
tum in popularibus concionibus probe
ulcifcuntur fele, & obliquis di&is hof¬
tem notant, adeo tecte, ut nemo non
intelligat, nifi qui nibil intelligit. Nec
prius oblatrandi finem faciunt , quam in
os offam objeceris. Age vero quem tu
mihi comœdum , quem circulatorem
fpectare jmalis, quam iftos in concioni¬