OCR
ETK OM ION. 207 fapiens ille redimendum exiftimat , ut ab uno aut altero lippo probetur. At meus ille {criptor , quanto delirat felicius, dum nulla lucubratione , verum utcunque vifum eft animo , quicquid in calamum incidit, vel fomnia fua, ftatim litteris prodit, levi duntaxat chartarum Jactura, non ignarus futurum , ut quo nugaciores nugas fcripferit , hoc a pluribus, id eft, ftultis & indoctis omnibus probetur. Quid enim eft negotii, treis illos doos, fi tamen ea legerint, contemnere ? Aut quid valebit , tam paucorum fapientum calculus, in tam immenfa reclamantium turba? fed magis etiam fapiunt, qui aliena pro fuis edunt, & alieno magnoque partam labore gloriam , verbis in fe tranfmovent, hoc. videlicet freti, quod arbitrentur