OCR
ETKOMION. 167 ror. Nihil enim aliud Philautia, quam cum quis ipfe fibi palpatur. Idem fi alteri facias, xoAaxsa fuerit. At hodie res quedam infamis eft adulatio, fed apud €0s , qui rerum vocabulis magis, quam rebus ipfis commoventur. Exiſtimant cum adulatione fidem male cohærere : quod multo fecus fefe habere, vel brutorum animantium exemplis poterant admoneri. Quid enim cane adulantius ? At rurfum quid fidelius ? Quid fciura blandius? At hoc quid eft homini magis amicum ? Nifi forte vel afperi leones, vel immites tigres, vel irritabiles pardi magis ad vitam hominum conducere videntur. -Quanquam eft omnino pernicioſa quædam adulatio, qua nonnulli perfidiofi & irrifores, miferos in perniciem adigunt. Verum hec mea,