OCR
148 MOPIAE cum jam jufta chiragra contudit articulos, vicarium etiam mercede conducunt , qui pro fe talos in pyrgum mittat? Suavis quidem res, nifi quod hic ludus plerumque folet in rabiem evadere, jamque ad Furias, non ad me pertinere. Caterum illud hominum genus haud dubie totum eft noitre farine, qui miraculis ac prodigiofis gaudent mendaciis, vel audiendis vel narrandis. Nec ulla ftietas talium fabularum, cum portentola quædam, de fpectris, de lemuribus, de larvis, de inferis, de id genus millibus miraculorum commemoyantur : quæ quo longius abfunt a vero, hoc & creduntur lubentius & jucundiore pruritu titillant aures. Atque hæc quidem non modo ad levandum hora