OCR
142 M DR RMS munem, eam plufquam Penelopen efe dejerat , fibique majorem in modum plaudit , feliciter errans, hunc nullus infanum appellat, propterea quod pasfim maritis hoc accidere videant. Ad hunc ordinem pertinent & ifti, qui præ venatu ferarum: omnia contemnunt, atque incredibilem animi voluptatem percipere fe prædicant, quo‘ties feedum illum cornuum cantum audierint, quoties canum ejulatus. Opinor etiam cum excrementa canum odorantur, illis cinnamomum videri. Deinde que fuavitas, quoties fera lanianda eft ? Tauros & verveces- humili plebi laniare licet, feram nifi à generofo fecari nefas. Is nudo capite (t), inflexis geniÇt) Id accipio fieri paffim apud Britannos, in his quoque feris, quas illi demøs vocant , quidam exiftimant magis effe pletycerotas. Nonnulli malunt Klveftrium caprarum genus. Z.