OCR
114 M OP AZ inquiunt, miferum , Stultitia teneri; ‘errare, falli, ignorare. Imo hoc eft, hominem efle. Porro miferum cur vocent, non video, quandoquidem fic nati eftis, fic inftituti, fic conditi, ea eft communis omnium fors. Nihil autem miferam, quod in fuo genere conſtat, niſi forte quis hominem deplo~ randum exiftimet , qui neque volare poflit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus fit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem opera, equum ctiam belliflimum infelicem vocabit, quod neque grammaticam didicerit, neque placentis vefcatur: taurum miferum, quod ad paleftricam fit inutilis. Igitur ut equus imperitus grammatice, mifer non eft, ita nec homo