OCR
nempe altero luto, altero figulo Prometheo opus fore. Verum ego partim per ignorantiam, partim per incogitantiam , nonnunquam per oblivionem malorum , aliquando fpem bonorum , aliquoties nonnihil mellis voluptatibus afpergens, ita tantis in malis fuccurro, ut ne tum quidem libeat vitam relinquere, cum exacto Parcarum ftamine, ipfa jamdudum eos relinquit vita, quoque minus fit caufe, cur in vita manere debeant, hoc magis juvet vivere, tantum abeft, ut ullo vite tedio tangantur. Mei nimirum muneris eft, quod paflim Neftorea fenecta fenes videtis, quibus jam ne fpecies quidem hominis fupereft, balbos , deliros, edentulos,