ETKQMION. 93
commoda debetis, quodque eft longe
dulcifimum , aliena fruimini infania.
Ergo pofteaquam mihi fortitudinis
& induftriæ laudem vindicavi, quid fi
prudentiæ quoque vindicem? Sed dixe¬
rit aliquis eadem opera ignem aqua
mifceas, licebit. Verum hoc quoque
fucceflurum arbitror, fi vos modo, quod
antehac feciftis, auribus atque animis
favebitis. Principio fi rerum ufu con- |
ftat prudentia, in utrum magis compe¬
tet ejus cognominis honos, in fapien¬
tem, qui partim ob pudorem, partim
ob animi timiditatem nihil aggreditur ,
an in ftultum, quem neque pudor quo
vacat, neque periculum, quod non per¬
pendit, ab ulla re deterret ? Sapiens
ad libros Veterum confugit, atque hinc
meras vocum argutias edifcite Stultus