OCR Output

terram demigremus, quamque ibi nihil
letum , ‘aut felix, nifi meo munere,
difpiciamus. In primis videtis, quanta
providentia Natura, parens & humani
generis opifex, illud caverit, ne ufquam
deeffet ftultitiæ condimentum? Etenim
cum, Stoicis definitoribus , nihil aliud
fit fapientia, quam duci ratione; con=
tra ftultitia , affeGuum arbitrio moveri,
ne plane triftis ac tetrica effet homi¬
num vita, Jupiter quanto plus indidit
affectuum quam rationis? quafi femiun¬
ciam compares ad aflem. Preterea
rationem in anguftum capitis angulum
relegavit, reliquum omne- corpus per¬
turbationibus reliquit. Deinde duos
quafi tyrannos violentiffimos uni oppo¬
fuit, iram, quæ præcordiorum arcem
obtinet, atque adeo ipfum vitæ fontem