OCR
444 [CCXXXV.] RORE PASCITUR. * Adagior. Chil. IV. Cent. IV. 16. In hominem praetenui corpore, quadrabit illud Theocriti [Eidyll. IV. 16.] quod dictum est in vitulam macram: MY roëxxc ourierou, dorep 6 rérri&; id est, Rorene ; vivit more cicadae? Dores enim rorem appellant 700%, quoc row), id est, mane cadat. Porro cicadas rore ali, testis est Plinius lib. XI. cap. XXVI. [s. 32.] Ore carent, sed habent in pectore fistuloso quiddam aculeatum, linguis simie. Eo rorem lambunt. Quum excitatae subvolant, reddunt humorem, quod solum argumentum est illas rore pasci. Neque enim ad excrementa corporis ullum foramen est. t Unde Maro [Eel VT] Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae. Venustius erit, si transferatur ad ingenium, sive stilum ieiunum et aridum. Aut per ironiam, in hominem vehementer obeso corpore. * Festive hoc proverbio usum videmus Erasmum in Convivio Profano (quod est inter Colloquia Familiaria, edit, Tauchn. p. 71.) Augustinus a Christiano ad coenam invitatus, ubi ministri cibos apposuerunt, exclamat: 4¢ quorsum tantus apparatus? Quorsum tot epulae? Num me lupum existimas? Num me vulturem putasT Respondet Christianus: Non vulturem , sed tamen nec cicadam, ul rore vivas. + Verba Plinii paululum sunt immutata., In editionibus hic locus sic legitur: Unum hoc ex iis quae vivunt, et sine ore est. Pro eo quiddam aculeatarum linguis simile, et hoc in pectore, quo rorem lambunt, — — Ezxcitatae cnm subvolant, humorem reddunt, quod solum argumentum est rore eas ali, Tisdem solis nullum ad excrementa corporis foramen. 1 Corn. Schonaeus, Fabula Pseudostratiotae, Act. IV. Sc. 2. (Dorio :) An tibi id nimium videbatur Sacrilege? An nos vento aëreque victitare Credideras ? 2 Burkhard Waldis, 2, 79, 20. (Sandvoss, Sprichwörterlese aus B. W. p. 69.) So kan man doch des luffts nit leben. 3 Tappius, Germanicor. Adagior. cum Lat. ac Graec. collator. Centuriae VII. p. 88. Rore pascitur. In hominem praetenui corpore quadrabit illud Theocriti: My mpüxas curibera, donep à rérrë; id est, Rorene vivit more cicadae? Venustius erit si per ironiam dicatur in hominem vehementer obeso corpore. In quem Germanicus hic iocus quoque competit, praesertim si is simulet se raro aut parum edere. ür lebet des windes, wie der Stoer. Item ille iocus: Er hat vor der kuchen kranck gelegen. 4 Franck, Sprichwérter, Schéne, Weise, Herrliche Cligreden, Th. Il. p. 73. Rore pascitur more cicadae. Er gelebt vom lufft vnd wind wie ein Stôr. Er lebt vom taw wie ein hewschreck. Er hat vor der küchen kranck gelegen. 5 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, IV. 2. Rore vixit more cicadae. Hy heeft voor de cueken sieck gelegen. Per ironiam in hominem dicitur vehementer obeso corpore. 6 Servilius, Adagiorum Epitome p. 264. Rore pascitur. Venustius erit, si transferatur ad ingenium sive stilum ieiunum et aridum, aut per ironiam , in hominem vehementer obeso corpore.