VALERE PANCRATICE.
Adagior. Chil. II. Cent. VIII. 86.
Plautus in Bacchidibus [IL 3. 14] Valere pancratice dixit, pro eo quod est,
firma esse valetudine. Nam in pancratistis robur corporis potissimum spectabatur.
Pro eodem dixit Valere athletice [ibid.] Valere pugilice [Epid. I. 1. 18.] Valere ba¬
silice. * Terentius item [Eun. IL 3. 23.] Pugilem esse aiunt, de puella robustiore et
habitiore. Graeci ßæcaxäs pro magnifice proverbiali figura dicunt. Neque is sermo
vulgo non tritus est, etiam hodiernis temporibus.
* Basilice valere nondum ab alio vidi dictum, nisi ab Erasmo qui in; Percontandi forma in primo congressu (quae est
inter Colloquia Familiaria edit, Tauchn, T. 1. p. 8.) Georgium et Livinum sic facit loquentes: GE. Satin’ recte vales? Sal¬
vane res? Satin’ salvae res? Fuistin’? semper prospera valetudine? LI. Prosperrima, gratia Superis. Ego Dei beneficio perpetuo
bellissime valui. Semper prospera valetudine sum usus. Hactenus bona valetudine fui, fausto, incolumi, felici, prospera,
secunda, integra, basilica, athletica, pancratica valetudine. — — Valeo, ut volo potius, quam ut mereor, basilice, pan¬
cratice, athletice,
1 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, Il. 9. 63.
Valere pancratice, Athletice, Pugilice, Basilice.
Swert ende herdt wesen.
Als een Coninck.
Iser hardt.
Pro eo quod est, firma esse valetudine. Nam in pancratistis, athletis et pugilibus, corporis robur po¬
tissimum spectabatur.
2 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, TL9.. 68;
Valere Pancratice, Athletice, Pugilice, Basilice.
Swart ende hardt wesen,
Als sen Koningh.
Yser hardt.
Pro eo quod est, firma esse valetudine. Nam in pancratistis, athletis et pugilibus, corporis robur po¬
tissimum spectabatur.
3 Sartorius, Adagia in Batavicum sermonem conversa pila.
Valere pancratice, athletice, pugilice.
Swart ende hardt wesen. Yser-hardt.
Pro eo quod est, firma esse valetudine.
4 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. I p. 432. Koning.
Hij heeft een konings leven.
Hij geniet eene vorstelijke gezondheid. -— Hij ziet er uit als een Koning.
(Ontbreken.)
CCXXXII.
UBI AMICI, IBI OPES.
Adagior. Chil. I. Cent. III. 24.
Plautus in Truculento [IV. 4. 32]
Verum est verbum, quod memoratur: Ubi amici, ibidem opes.