7 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. Il. p. 73. Meester.
Het varken wil zijn’ meester beregten.
» D. Il. p. 152. Opvoeding,
Dat is dolle Trijn, die hare opyoeding bij de varkens gekregen heeft.
DU IL DODO Marken,
Hij is zoo dom als een varken.
» D. H: p. 517. Zuoÿn.
Het is een zwijn.
SUUM CUIQUE PULCHRUM.
Adagior. Chil. I. Cent. II. 15.
Proverbialis sententia, Suum cuique pulchrum, in eos quibus sua, qualiacunque
sunt, tamen studio quodam magis quam iudicio placent. Est autem a communi
mortalium ingenio sumpta, quibus usque insita est illa Prazuria, id est, amor suî,
ut neminem tam modestum, tam attentum, tam oculatum invenias, quin in propriis
aestimandis, quadam animi propensione corruptus caecutiat atque hallucinetur. Et
quem unquam vidimus in tam barbara regione natum, cui sua patria non vel optima
videatur? Quae gens tam effera, tam horrida lingua, quae non alias prae sua
contemnat? Quae tam ferina corporis specie, quae sibi non appareat formosis¬
sima? — — Sponsis item amantibus mos est, suam cuique sponsam certatim
extollere. Cuius rei sat magnum exemplum extat de Tarquiniis adolescentibus
[Ovidius Fast. II. 729.] Unde et hodie vulgo scite dicunt: Nullum reperiri de¬
formem amasium. Propterea quod amanti vel non pulchra pulcherrima vide¬
antur. Quam sententiam eleganter extulit Theocritus in Ecloga VI. [v. 18.]
°H yàp épori
MorAgue, © INoridape, Tè un xarà naAà TÉDavreu. *
id est, Etenim haud raro, Polypheme,
Quae minime sunt pulchra, ea pulchra videntur amori.
Tullius lib. Tusc. Quaest. V. [c. 22. 63.] Musicorum vero perstudiosum accepimus
(Dionysium), poetam etiam tragicum — quam bonum, nihil ad rem; in hoc enim genere
nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem
cognovi poetam, et mihi fuit cum Aquinio amicitia, qui sibi non optimus videretur.
Sic se res habet: Te tua, me delectant mea. Eandem sententiam Plautus in Sticho
[I. 2. 76.] diversis verbis, sed nimis quam eleganter extulit, Suus, inquit, rex
reginac placet, Sua cuique sponsa sponso.
* Theocriti verbis, sed non nominato auctore, Stultitiam loquentem facit Erasmus in Encomio Moriae p.316 (ed. Tauchn.):
„Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor, et parens, prorsum oculis captus, cui quemadmodum TÈ pÀ
xadà “ahd mé@avras, itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuique pulchrum videatur, ul cascus cascam, perinde ut
pupus pupam, deamet,”
SUUS CUIQUE CREPITUS BENE OLET.
Adagior. Chil. III. Cent. IV. 2.
“Exaotos avrou rò Béna uyAou yAvxoy yyeitat, id est, Unusquisque suum ipsius