SINE UT INCOLUMIS REDEAT.
Adagior. Chil. IV. Cent. VI. 21.
Habet proverbii speciem quod est apud Theocritum in Hodoeporis [Eidyll. V. 78.]
Ela aéy’, cl ri aéyeig' xæ) ròv Èévov bs réa adbis
ZT Qeg.
id est, Dic age si quid dicis, et hospes ut unde profectus ,
Vivus eo redeat, permittito.
Sic et hodie dicimus iis qui verbis minacibus et conviciis ferociunt: Eia, sine
hominem vivere. Verba sunt Laconis ad Comatam, qui de se arroganter in
alterum contumeliose fuerat loquutus. Tametsi locum varie interpretatur Scholiastes.
1 Tappius, Germanicor. Adagior. cum Lat. ac Graec. collator. Centuriae VII. p. 53.
Sine ut incolumis redeat.
Sic et hodie dicimus iis, qui verbis et convitiis ferociunt: Hia, sine hominem vivere:
Ey, laf jn doch leben.
2 Gilbert. Cognatus, Adagia (inter Erasmiana in edit. Grynaei) p. 693.
Sine vivus abeam.
Non incommode proverbii loco sermo iste inter verbosos homines usurpatur, ut iubeamus eos tavras
Nus dpelvar, vivos nos ac salvos dimittere. Eleganter autem apud Theocritum, ‘Odanépors, Lacon pastorem
alterum, nimis garrulum, increpat cet. Quod autem dixit, ¿@vr’ pes, id pari fere venustate Plautus
expressit in Milite Glorioso: ubi cum itidem se Pyrgopolinices magnificentius de sese suisque liberis apud
Milphidippam iactaret, pulchre interim subserviente ipsi Palaestrione, Gnathone altero, illa tandem lo¬
quacitatis tantae taedio affecta, dimitti se postulat et ait ERY. 25) 9231
Tam iam sat, amabo, est: sinite abeam, si possum, viva a vobis.
Dicimus hodie iis, qui verbis minacibus et conviciis ferociunt:
Eia, sine hominem vivere.
3 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, IV. 14.
Sine ut incolumis redeat.
Laet de man toch leuen.
Convenit in minaces, et qui conviciis in quenquam supra modum ferociunt.
4 Servilius, Adagiorum Epitome p. 26.
Sine ut incolumis redeat.
Sic et hodie dicimus iis, qui verbis et convitiis ferociunt: Eia, sine hominem vivere:
Ey laet de man leue.
5 Langius, Adagia s. Sententiae proverbiales, Loc. XLVII. p. 841. (Polyanth. p. 262.)
Sine ut incolumis redeat,
Sic et hodie dicimus iis qui verbis et convitiis ferociunt: Eia, sine hominem vivere:
Ey lieber laf jhn leben.
6 De Brune, Nieuwe wijn in oude Le’erzacken p. 471.
Ey lieve! laet de man toch leven.
7 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Pes, FV. 14.
Laet de man toch leven.
Convenit in minaces, et qui conviciis in quemquam supra modum ferociunt.