OCR Output

396 [CCIX. CCX.]

5 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, III. 10. 76.
Sinapi victitat.
Hy siet soo suijr of hy mostart had gegeten.
Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitare dicuntur.
6 Langius, Adagia s. Sententiae proverbiales, Loc. XXIX. p. 142. (Polyanth. p. 2969.)
Sinapi victitare.
Tristes ac supra modum tetrici, sinapi victitare dicuntur, quod hodieque vulgo tritum est. Ger¬
mani quoque:

Er hat Senff gessen.
7 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, III. 10. 76.
Sinapi victitat.
Hy siet: soo suyr of hy mostart hadt gegeten.

Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitare dicuntur.

8 Eiselein, die Sprichwörter und Sinnreden des Deutschen Volkes, p. 567. Senf.
Er siht aus, als lebte er von lauter Senf! (Volksm.)
Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam tam tristem esse posse. (Plaut.)
9 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. Il. p. 105. Mosterd.
Zoo zij niet anders dan mosterd at: zij zou niet zuurder kunnen zien.

CCX.

SINE PENNIS VOLARE HAUD FACILE EST.
Collectanea Adagior. Veter. Pol. XVIII*. [n. 211.]

Locum habet ubi quid deesse significamus, sine quo res peragi nequeat. Qui
sermo hodie quoque vulgo est perquam familiaris. Inde alas accidere, pro eo quod
est, adminicula materiamque quippiam conandi eripere.

SINE PENNIS VOLARE HAUD FACILE EST.
Adagior. Chil. III. Cent. V. 84.

Manet etiam hodiernis temporibus vulgo celebre, quod est in Poenulo Plautina
[IV. 2. 49.
Sine pennis volare haud facile est.
Idem in Asinaria [I. 1. 80.)
Defraudem te ego? age sis, tu sine pennis vola.

Locum habet, cum deesse significamus adminicula, sine quibus negotium peragi
non possit. Reperitur apud idoneos autores: Accidere alas, pro eo quod est, adimere
materiam facultatemque conandi quippiam. Et: Addere alas. Horatius simili formą
dixit Decidere pennas [Epist. II. 2. 49.]

Unde simul primum me dimisere Philippi,

Decisis humilem pennis.
Et Cicero ad Atticum libro quarto [Epist. 4. § 5.] Qui mihi pennas inciderant,
nolunt easdem renasci. cet.