9 Adagiorum max. vulgarium Thesaurus (Aldenardae edit.) p. 34.
Hy eert hem gelyk een oud peerd zyn Moeder.
Senex Bos non lugetur.
10 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. IT. p. 457. Wieg.
Hij is in de wieg niet gesmoord (of: verzuimd).
SENIS MUTARE LINGUAM.
Adagior. Chil. I. Cent. II. 61.
Cum ad omnem disciplinam tardior est senectus, tum potissimum ad discendam
linguam, quae facultas maxime pueris a natura data est. Quapropter etiam vulgo
compertissimum, pueros facile quamvis exprimere linguam: contra natu grandiores,
aut non assequi, aut parum feliciter imitari. Inde proverbium, Senis mutare lin¬
guam, de frustra atque intempestive laborantibus. Divus Hieronymus, praeloquens
in quatuor Euangelia [T. IX. p. 3. ed. Basil. 1554] Pius, inquit, labor, sed peri¬
culosa praesumptio, iudicare de caeteris, ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare
linguam, et canescentem iam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quo significatur,
adultam aetatem ad omnia minus esse tractabilem, quam rudes illos ac teneros
annos: id quod eleganti metaphora dictum est a Nasone [Rem. Am. v. 85.]
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primum tempore, virga fuit.
Tunc polerat manibus summa tellure revelli ;
Nunc stat, in immensum viribus aucta suis.
Quare tunc formandi mores, cum mollis adhuc aetas: tunc optimis assuescendum ,
cum ad quidvis cereum est ingenium. Nam posteaquam annis iam ceu diriguit
animus, et vix dediscimus, quae perperam didicimus, et quae nescimus, non sine
maximo negotio nobis inculcantur. — — Ne hoc quidem praetermittendum, quan¬
quam vulgo iactatum: Senex psittacus negligit ferulam. — — His finitimum est,
quod vulgo quidem, attamen haud quaquam ineleganter dicitur, Serum esse,
canes vetulos loris assuefacere.
SENEM ERIGERE.
Adagior. Chil. IIT. Cent. IV. 20.
Tépovra I° doloùv Daaüpoy, Os véos méga. E
id est, Erigere durum est, qui cadat iuvenis, senem.
Haud facile dediscuntur a senibus vitia, quae pueri didicerint, et in omnem inhae¬
serint vitam. Et tamen in senecta quoque conandum, ut vitiis careamus, quan¬
tumvis inhaeserint.
* Est versus Sophoclis Oedip. Col. 395. quem in paroemias retulit Gregorius Cyprius I. 97. et Apostolius V. 39.
ANNOSAM ARBOREM TRANSPLANTARE.
Collectanea Adagior. Veter. Fol. XXV*. [n. 313.]
Tepdydpuoy peradurevew, id est, veterem arborem transplantare , [Zenob. II. 1.