OCR
90 [LVII, LVII] 7 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, IL. 2. 82. De pulchro ligno strangulari. “Axò nadrot EdAov amdyé ache. In schoon water verdrincken. Admonet paroemia, calamitatem tolerabiliorem esse, si cum honestate fuerit coniuncta, et dedecore vacaverit. 8 Seybold, Viridarium Paroemiar. Latino-Germanicar. p. 120. (Selectiora Adag. p. 85.) De pulchro ligno vel strangulari convenit. Eine gute Mahlzeit ist Henckens werth. 9 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. IL p. 437. Water, Als ik mij wil verdrinken, Zoo wil ik in schoon water zinken. 9p: 441. In schoon water kan men ook verdrinken. (Lees: In schoon water willen verdrinken.) LVII. DEUM ESSE, DEUM FACERE. Adagior. Chil. I. Cent. V. 99. Hyperbolae sunt proverbiales de singulari laude dignis. M. Tullius in Oratoris sui libro II. [c. 42. 179.] Ir quo tu mihi, inquit, Deus esse videris, id est, singularis ac summus. Terentius in Adelphis [IV. 1. 19.] Deum te facio, id est, summis laudibus effero. Inde natum, quod prisci mortales, si quem ob egregias ac minime vulgares virtutes suspiciebant, eum deum, ac diis genitum aiebant. Id quod evenit Alexandro Magno, Scipioni Africano, Octavio Augusto, cumque his aliis compluribus. — — — Contra, insigni improbitate viros beluas appellamus , idque etiam vulgo tritissimum est. FOENUM ESSE. AMBROSIA ALENDUS. Adagior. Ohil. III. Cent. I. 91. Utrumque proverbiali figura dixit M. Tullius, alterum in indoctos ac brutos homines: alterum in egregios, ut intelligas illos pecudibus, hos diis aequandos. Nam foeno victitant boves. Ambrosia cibus est apud Homerum, deorum aiéy éovrwy. Cicero lib. de Oratore IL [c. 57. 233.] Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facettis, et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Rursum idem eodem libro [c. 57. 234.] Iocabatur, inquit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Horatius, praelautas opiparesque coenas, dedm coenas vocat [Sat. IL 6. 65.] O noctes coenaeque dem, nectar et ambrosiam indicans. Nam haec illis tantum a poetis tribuuntur, si quando domi cibum capiunt: alioqui si contingat aliquo ad opimam victimam invitari, nidore carnium magis delectantur. Tappius, Germanicor. Adagior. cum Lat. ac Graec. collator. Centuriae VII. p. 190. Deum esse. Deum facere. Hyperbolae sunt proverbiales, de singulari laude dignis. — — Contra, insigni improbitate viros beluas appellamus, idque etiam vulgo tritissimum est: