OCR Output

86 [LV. LVL]

1 Proverbior. Lat. Sylloge ex Vet. Cod. Meermann. (Apogr. Leid. p. 43.)
Demissis auriculis. Qui deiecto sunt animo, auriculas super humeros habere dicuntur.

Sumtum est a iumentis, quae sic aurium motu testantur affectum animi, quemadmodum homines fronte

et oculis. Nam uni homini, ut ait Plinius Lib. 11. natura auriculas dedit immobiles. In iumentis autem
et quadrupedibus fere omnibus, auscultantibus sunt erectae, fessis marcidae, nutantes pavidis, subrectae
furentibus , resolutae aegris.
2 Tappius, Germanicor. Adagior. cum Lat. ac Graec. collator. Centuriae VII. p. 26*.
Auriculis demissis.
Qui deiecto sunt animo, auriculas habere super humeros dicuntur. — Quin et hodie vulgo, qui
spe sua frustrantur, dicuntur auriculas demittere et auriculas ha bere pendulas,
Er left die oren hangen.
3 Servilius, Adagiorum Epitome p. 161*.
Demissis auriculis.
Qui deiecto sunt animo, auriculas super humeros habere dicuntur.
Hi laet zijn ooren hanghen.
4 Langius, Adagia s. Sententiae proverbiales, Loc. XXIX. p. 125. (Polyanth. p. 1536.)
Demissis auriculis. Tx dra ext tiv Suuy Een.
Qui deiecto humilique sunt animo, auriculas super humeros habere dicuntur.
(Zonder vertaling.)
5 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, Dell p 148.008,
Hij laat de ooren hangen.

LVI.

DE PILO PENDET.

Collectanea Adagior. Veter. [n. 326.1 Fol. XXVI*.

"Ex rToixès xpewärai, id est, Ex capillo pendet. De rebus vehementer dubiis et

periculosis. Quod verbum vel hodie vulgo nostrati in ore est.

DE PILO PENDET. DE FILO PENDET.

Adagior. Chil. I. Cent. IX.

72.

"Ex rpids xpsuarou. id est, De pilo pendet. [Zenob. III. 47.]. De re vehementer
periculosa. Videtur natum ab historia illa Dionysii tyranni, propter gladium de
pilo in caput impendentem. Ad quod allusit Persius Satyra tertia [v. 40.]

Et magis auratis pendens loquearibus ensis

Purpureas subter cervices terruit.
Citatur hic versiculus apud Macrobium lib. Saturnalium I. [c. 4. 18.] ex Ennianorum
annalium libro HI. [ap. Spangenb. v. 19. p. 58.]

Hac noctu filo pendebit Hetruria tota,

id est, versabitur in summo discrimine. Hoc dicto non est aliud hodie vulgo tritius.
Synesius in epistola quadam [Ep. 4. p 164. A. Petav.] ard Aerroù Daot uitou ro Civ
jptiobau. id est, Aiunt vitam de tenui pendere filo. Eodem pertinet dictum illud
Laconicum, cuius meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis [p. 234. F.]: