9 Adagia quaedam ac carmina magis obvia p. 33.
Hy is eenen goeden sloecker.
Caliga maximini (sic) est.
10 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. IL p. 9. Zantaarn.
Het is eene groote lantaarn zonder licht.
» IL p. 34 Loeris,
XXXII,
CALVUM VELLIS.
Adagior. Chi. II. Cent. VIII. 31.
maranov tiazei, id est, Calvum vellis [Suidas XIV. 26.] Ubi inanem operam
sumit, aut ubi quis auferre conatur, quo vacat is, a quo petitur. Veluti si quis
a paupere conetur extundere pecuniam, ab indocto literaturam. Simillimum est
illi Plautino [Pers. L 1. 42.) Aquam e pumice postulas. Rursum illi [Asin. I. 1. 49]
Nudo vestimenta detrahere. Quin hodie quoque vulgus, ubi significat nihil esse,
quod adimatur, volam manus ostendens , iubet inde velli quippiam, quod ea cor¬
poris pars nemini non sit calva.
SOCRATIS GALLUS: AUT CALLUS.
Adagior. Chil. V. Cent. I. 56.
Nonius Marcellus [p. 106.] e Varrone citat Socratis gallum in significationem
calviciei: Invenisse se, quum dormire coepisset tum glaber quam Socratis gallus, esse
factum ericium cum pilis et proboscide. Sentit quisquis illic loquitur, se quum iret
cubitum, fuisse levi corpore, nec ullos habuisse pilos toto corpore. In somno trans¬
formatum in ericium, qui totus hirsutus est et suum more proboscidem habet. Scio
locum esse mendosum, nec me fugit quid habeat Aldina editio, quae pro gallo
legit calvum. Lectio tolerabilis esset, si pro calvum legamus callum, hoc pacto:
Invenisse se, quum dormire coepisset tam glaber quam Socratis callus sive callum, esse
factum Ericium cet. Socrates corporis erat patientissimi, quod ad omnem laborem
occalluerat, ambulabat nudis pedibus, dormiebat humi. Hinc iocus in Socratis
callum. Non ignoro quid narrent de gallo deplumato, quem Diogenes, ni fallor,
immiserat in scholam Platonis *, sed magis placet, ut legamus callum: facilis enim
transitus est a C in G, cognatam literam. In corporis partibus quae callum ha¬
bent, non proveniunt pili, velut in pedum cavo et vola manuum. Vulgus illitera¬
tum significans nihil esse quod det, ostensa vola manus dicere solet, Hinc mihi
pilum evelle. Adagium conveniet in nudos et inopes.
* Historiam galli gallinacei, quem pennis nudatum Diogenes in scholam Platonis invexerit, narrat Diogenes Laertius L. VI.
segm, 40.
1 Peder Lolles, Samling af Danske og Latinske Ordsprog, n. 928.
Res est difficilis ir spoliare pilis.
Ont er at plocke Haar af Lowe.