OCR
| XXXI] 49 tatis. Id adagii refert Iulius Capitolinus in vita Maximini Imperatoris [c. 2.] Nam cum esset, inquiens, Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est, campagium regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arziam, posuerunt, quod constat pede maius fuisse hominis vestigio atque mensura. Unde ctiam vulgo tractum est, cum de longis atque ineptis hominibus diceretur: Caliga Maximini. Hactenus Tulius. Ergo proverbium rectius usurpabitur, si cum odio contemptuve dicatur, propterea quod is Maximinus, unde natum esse constat, invisissimus esset pariter et populo Romano, et Senatui: quippe Thrax natione, deinde sordido genere, postremo moribus barbaris ac feris. Quin etiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tamquam socordes atque inertes. 1 Bebelius, Adagia Germanica [p. 104.] Proverbium est, Longos et procerae staturae raro esse sapientes: breves autem raro demissos et humiles: et raffos minus fideles. 2 Tappius, Germanicor. Adag. cum Lat. ac Graec. collator. Centuriae VII. p. 216*. Caliga Maximini. Caliga Maximini vulgo dictitatum est in homines insulsos et immodicae proceritatis. Id adagii [adde: refert] Tulius Capitolinus in vita Maximini imperatoris cet. Quin etiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tamquam socordes atque inertes. Ita enim loquimur: Er ist so faul als er grof ist. 3 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, I. 1. 56. ’ 5 ) Caliga Maximini. Een groet Loeris. De longis et ineptis hominibus dicitur. Fuit enim Maximinus Imperator, ut procerus maximisque pedibus, ita et populo Romano atque Senatui ob morum barbariem invisissimus. 4 Servilius, Adagiorum Epitome p. 230. Caliga Maximini. In homines insulsos et immodicae proceritatis. Natum a Maximino imperatore, octo pedes et semis longo. Hi is also luyde, als hi groot is. 5 Langius, Adagia s. Sententiae proverbiales, Loc. XXII. p. 37. (Polyanth. p. 2823.) Caliga Maximini, Notantur hoc adagio homines immodicae proceritatis et insulsi. Grof vnd faul ist zweyfacher schad. (Gruter. II. 46.) 6 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Ares, LL 1. D6; Caliga Maximini. Een groote lanteerne sonder licht. De longis et ineptis hominibus dicitur. Fuit enim Maximinus Imperator, ut procerus maximisque pedibus, ita et populo Romano atque Senatui ob morum barbariem invisissimus. 7 Sartorius, Adagia in Batavicum sermonem conversa pi bb. Caliga Maximini. Een grooten Loeris. De longo et inepto homine dicitur. 8 Seybold, Viridarium Paroemiar. Latino-Germanicar. p. 62. (Selectiora Adag. p. 51.) Caliga Maximini. Ein grosser Büffel. — Grof und faul ist zweyfacher Schad.