OCR Output

42 [XXVI]
XXVI

BELLICUM CANERE. RECEPTUI CANERE.
Collectanea Adagior. Veter. [n. 771.) Fol. LII*.

Utrumque a militari consuetudine deductum est. Praelium enim inituri bellicum
canunt; in castra redituris receptui signum datur, hoc est, receptui canitur. Unde
nos proverbiali translatione bellicum canere pro exhortari excitareque usur¬
pamus: receptui canere, pro eo quod est, finem facere; maxime si id ad quod
hortamur, cuive finem imponimus, bellici tumultus simile quiddam habet. Neque
XI, 21. 8.]

nos in re tam nota exemplis utemur. Signa canant apud Martialem
pro eo quod est, confligamus.

BELLICUM CANERE. RECEPTUI CANERE.
Adagior. Chil. III. Cent. V. 88.

Alias admonuimus, ferme proverbiales esse metaphoras, quae sumuntur a bello,
veluti bellicum canere, pro eo quod est, animare atque exhortari. M. Tullius Phi¬
iy 1 IC f > Q
lippica VII. [c. 1. $
qui excitat dissidium. Receptui canere, pro finire. M. Tullius Philippica XII. [e. 3.

2

3.] Bellicum me cecinisse dicunt. Item Canere classicum dicitur ,

$ 8.] Quis enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? Quintilianus
lib. XII. fc. XI. $ 4] Quare antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet,
et in portum integra nave perveniet. Signa canant, apud Martialem [XI. 21. 8.] id est,
iam congrediamur: et apud Plautum [Casin. IL 5. 43.] col/atis signis depugnare ,
apud eundem [Casin. II 5. 36.] versis gladiis depugnare. Quin hoc ipsum Collatis
signis, haud dubie proverbii speciem habet, cum significamus seriam et exactam
de re disceptationem, ut M. Tullius in Epistolis ad Atticum [V. 15. 3.] ut cum
Maphragone (Moeragene) signis collatis. Apud Iuvenalem [XV. 52.] Haec tuba rixae
id est, hoc belli initium.

1 Faustus Andrelinus, Epistolae Adagiales et Morales. Epist. V.

Longe plura dicerem, nisi hac de re uberius scripsissem, eo in opere, quod de dome¬
sticis externisque conviviis inscribitur. Ut igitur receptui canam, summatimque cum Hiero¬
nymo concludam cet. ;

2 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres. III. 6. 66.
Bellicum canere.
Te coop spreecken. ‘Thoutken onder steken.
Non canam receptut,
Ick sal de coop niet afspreecken.
Collatis signis decertare.
Met een opgerecht seijl dee dander aen bort comen.

Bellicum canere, pro eo quod est, animare atque exhortari. Receptui canere, pro finire. Collatis

signis depugnare, cum significamus seriam et exactam de re disceptationem.

3 Corderius, Sententiae proverbiales Gallicolatinae p. 54.
Canere classicum, Sonner a larme.

Canere receptui. Sonner la retraiçte.