My tive Agimopevov
Tay dxivduvoy Tapà uarpì pévew.
id est, Ne quis immunis a periculo relictus apud matrem maneret.
Loquitur, ni fallor, de Argonautis, qui audaci peregrinatione quaerebant gloriam,
Iunonis auspiciis. Molles et effoeminati temporibus Augustini uonuobperto dice¬
bantur [in Psalm. Conc. 30. B. A. Cf. Scholia in Aristoph. Acharn. 49. Ran. 990.]
Sive quod ab aviis essent educati, quae nepotulos suos tenerius amant quam ipsae
matres, sive quod Graeci 44244 diminutive dicunt materculam. Quin et hodie
vulgus matris filium appellat adolescentem delicatius educatum: ac tales diceban¬
tur matrissare *.
* Exemplum verbi matrissare frustra quaesivi in Lexicis.
1 Versus ex Cod. MS. seculi XIII (ed. a Mone, Anzeiger 1838 p. 506 n. 116.)
Quem cum matre videt nutritum, curia ridet.
2 Proverbior. Lat. Sylloge ex Vet. Cod. Meermann. (Apogr. Leid. p. 47.)
Apud matrem manere. Qui per ignaviam semper domi manentes nihil audent praeclari
facinoris.
3 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres. III. 4. 49.
Catella Melitaca. MeAeratov suvidiov. (Erasm. Ad. II. 3. 71.)
Mceders malste.
Quadrat in eum, qui habetur in deliciis, ac lautius in ocio alitur , ad voluptatem potius quam ad usum,
veluti si adulatorem quis alat.
4 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, II. 4. 49.
Caiella Melitaea. MeXiratov suvidiov.
Moeders liefste kint.
Quadrat in eum, qui habetur in deliciis, ac lautius in ocio alitur, ad yoluptatem potius quam ad usum ,
veluti si adulatorem quis alat.
5 Harrebomée, Spreckwoordenb. der Nederl. taal, D. I. p. 405. Kind.
Hij is het malle-moérs kindje.
D. II. p. 91. Moeder.
Hij is moeders liefste kind.
APUD MENSAM VERECUNDARI NEMINEM DECET.
Adagior. Chil. V. Cent. I. 7.
In Trinummo Plauti [IL 4. 77.] proverbium legitur, quod ex tanta antiquitate
per manus traditum hodieque versatur in ore omnium:
Verecundari neminem apud mensam decet,
Nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Nisi quod vulgus addit nec in lecto. Sententia est non philosophi, sed Stasini,
servi comici, quum nusquam magis habenda sit verecundiae ratio, quam in lecto
et in convivio. Iam hoc ipsum de divinis atque humanis cernitur proverbiale est;