OCR
[VIL] 9 VII. ALIORUM MEDICUS, IPSE HULCERIBUS SCATES. Adagior. Chil. II. Cent. V. 38. Plutarchus in commentario, cui titulus Quo pacto quis ab inimico iuvari possit [p. 88. C.], hunc senarium ex tragoedia quapiam * allegat: “AAAay larpoc, autos ianei Boca. id est, Aliis medens, at ipsus hulceribus scatens. In eos torquendus est, qui errata castigant incessuntque aliena, intercutibus vitiis ipsi madentes. Illud vulgo tritissimum: Medice, tibi ipsi medicus esto. Gre gorius in Apologia de fuga sua [Or. I 7. B. (IL 18. D.)] "H rc rœpauiac 70000 Dewey, aois iarpeve êmixgeipoUuTEes, aùro) Bpdovres EAxeot, id est, Aut proverbium procul efugiamus, aliis mederi parantes, ipsi scatentes uiceribus. Non dissimilem sententiam refert M. Tullius Philipp. XIM. fc. 10. 25.) Etenim qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Xenophon in Convivio [c. 4. 5.] simile quiddam indicat vulgo iactatum in divinatores, of udyTEG Agyovrai dqtov QAI wiv trpozvopeven TÒ sérrov, ÉGUTOÏs dè uù mpoopdy rd éemidy, id est, Aiunt sane divinos aliis quidem praedicere futura, sibi ipsis vero non prospicere quod instat. * Euripidis nomine hunc versum citat Suidas v. Edpsaédesoy érros. Est autem ex huius poetae incertarum, quae dicuntur, fabularum fragmentis n. (1056) 231, in edit. Dind. p. 712. B. ALIORUM MEDICUS. Adagior. Chil. IV. Cent. IV. 32. Manet hoc dictum his quoque seculis celebratissimum, quod refertur a Plutarcho in commentario De dignoscendo assentatore ab amico [p. 71. E. , € poeta quopiam : “AAAwy iætpòc, aùrds čaxesi (Bouc. id est, Aliis medetur, ipsus hulceribus scatens. Utitur eo et in commentario, quem inscripsit Adversus Coloten [p. 1110. E]. Conveniet in hos, qui aliis sapiunt, non sibi, aliis oculati et cauti, non sibi; alios consolari norunt, ipsi sua mala non ferunt aequo animo. In eundem sensum usus est Christus apud Lucam IV. 23. cet. 1 Nicod. Frischlinus, Comoedia Hildegardis Magna Act. V. Sc. 1. (Rosina :) Sed dum tu aliis remedium Paras, velim tuis quoque subvenias malis : Nam inscitus est medicus, qui in alienis malis Medicinae profitetur tenere scientiam; Se ipsum curare nescit. 2 Burkhard Waldis, I. 88. 9. (Sandvoss, Sprichwörterlese aus B. W. p. 15.) Es soll niemandt straffen den andern vmb das, darin er selb thut wandern , sunst sagt man: Artzt, sihe deinen feil, mach erst dein eigen wunden heil.